Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Micheas (Micah) | >
< previous | Chapter 7 | next >
01  02  03  04  05  06  07

The prophet laments, that notwithstanding all his preaching, the generality are still corrupt in their manners: therefore their desolation is at hand: but they shall be restored again and prosper; and all mankind shall be redeemed by Christ.

[1] Vae mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemia! non est botrus ad comedendum, praecoquas ficus desideravit anima mea. [2] Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est: omnes in sanguine insidiantur; vir fratrem suum ad mortem venatur. [3] Malum manuum suarum dicunt bonum: princeps postulat, et judex in reddendo est; et magnus locutus est desiderium animae suae, et conturbaverunt eam. [4] Qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe. Dies speculationis tuae, visitatio tua venit: nunc erit vastitas eorum. [5] Nolite credere amico, et nolite confidere in duce: ab ea quae dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.

[6] Quia filius contumeliam facit patri, et filia consurgit adversus matrem suam: nurus adversus socrum suam, et inimici hominis domestici ejus. [7] Ego autem ad Dominum aspiciam; exspectabo Deum, salvatorem meum: audiet me Deus meus. [8] Ne laeteris, inimica mea, super me, quia cecidi: consurgam cum sedero in tenebris: Dominus lux mea est. [9] Iram Domini portabo, quoniam peccavi ei, donec causam meam judicet, et faciat judicium meum. Educet me in lucem: videbo justitiam ejus. [10] Et aspiciet inimica mea, et operietur confusione, quae dicit ad me: Ubi est Dominus Deus tuus? Oculi mei videbunt in eam: nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.

[11] Dies, ut aedificentur maceriae tuae; in die illa longe fiet lex. [12] In die illa et usque ad te veniet de Assur, et usque ad civitates munitas, et a civitatibus munitis usque ad flumen, et ad mare de mari, et ad montem de monte. [13] Et terra erit in desolationem propter habitatores suos, et propter fructum cogitationum eorum. [14] Pasce populum tuum in virga tua, gregem haereditatis tuae, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli. Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos. [15] Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti, ostendam ei mirabilia.

[16] Videbunt gentes, et confundentur super omni fortitudine sua. Ponent manum super os, aures eorum surdae erunt. [17] Lingent pulverem sicut serpentes; velut reptilia terrae perturbabuntur in aedibus suis. Dominum Deum nostrum formidabunt, et timebunt te. [18] Quis, Deus, similis tui, qui aufers iniquitatem, et transis peccatum reliquiarum haereditatis tuae? Non immittet ultra furorem suum, quoniam volens misericordiam est. [19] Revertetur, et miserebitur nostri; deponet iniquitates nostras, et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra. [20] Dabis veritatem Jacob, misericordiam Abraham, quae jurasti patribus nostris a diebus antiquis.

< previous | Chapter 7 | next >