Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Daniel   next >
< previous   Chapter 13   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14            

The history of Susanna and the two elders. This history of Susanna, in all the ancient Greek and Latin Bibles, was placed in the beginning of the book of Daniel: till St. Jerome, in his translation, detached it from thence; because he did not find it in the Hebrew: which is also the case of the history of Bel and the Dragon. But both the one and the other are received by the Catholic Church: and were from the very beginning a part of the Christian Bible.

[1] Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim : [2] et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae, pulchram nimis, et timentem Deum : [3] parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. [4] Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae : et ad ipsum confluebant Judaei, eo quod esset honorabilior omnium. [5] Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.

[6] Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia. [7] Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. [8] Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus : [9] et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur judiciorum justorum. [10] Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :

[11] erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea. [12] Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum : [13] Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se. [14] Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam. [15] Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : aestus quippe erat :

[16] et non erat ibi quisquam, praeter duos senes absconditos, et contemplantes eam. [17] Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. [18] Et fecerunt sicut praeceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae jusserat; nesciebantque senes intus esse absconditos. [19] Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt : [20] Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.

[21] Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. [22] Ingemuit Susanna, et ait : Angustiae sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras. [23] Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. [24] Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam. [25] Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.

[26] Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. [27] Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. [28] Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. [29] Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciae uxorem Joakim. Et statim miserunt. [30] Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.

... [31] Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie. ... [32] At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur ( erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus. ... [33] Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam. ... [34] Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus. ... [35] Quae flens suspexit ad caelum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.

... [36] Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. ... [37] Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea. ... [38] Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. ... [39] Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit : ... [40] hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.

... [41] Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. ... [42] Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, ... [43] tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. ... [44] Exaudivit autem Dominus vocem ejus. ... [45] Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :

... [46] et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus. ... [47] Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es? ... [48] Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israel, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? ... [49] revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam. ... [50] Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.

... [51] Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos. ... [52] Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius : ... [53] judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies. ... [54] Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino. ... [55] Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.

... [56] Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum : ... [57] sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram. ... [58] Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino. ... [59] Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. ... [60] Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.

... [61] Et consurrexerunt adversus duos presbyteros ( convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, ... [62] ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. ... [63] Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. ... [64] Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps. ... [65] Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.

< previous   Prophecy Of Daniel   next >
< previous   Chapter 13   next >