A description of the glory and riches of Tyre: and of her irrecoverable fall.
[1] Et factum est verbum Domini ad me, dicens :
[2] Tu ergo, fili hominis, assume super Tyrum lamentum :
[3] et dices Tyro, quae habitat in introitu maris, negotiationi populorum ad insulas multas : Haec dicit Dominus Deus : O Tyre, tu dixisti : Perfecti decoris ego sum,
[4] et in corde maris sita. Finitimi tui qui te aedificaverunt, impleverunt decorem tuum :
[5] abietibus de Sanir exstruxerunt te cum omnibus tabulatis maris : cedrum de Libano tulerunt ut facerent tibi malum.
[6] Quercus de Basan dolaverunt in remos tuos : et transtra tua fecerunt tibi ex ebore indico, et praetoriola de insulis Italiae.
[7] Byssus varia de Aegypto texta est tibi in velum ut poneretur in malo : hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum.
[8] Habitatores Sidonis et Aradii fuerunt remiges tui : sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui.
[9] Senes Giblii et prudentes ejus habuerunt nautas ad ministerium variae supellectilis tuae : omnes naves maris, et nautae earum, fuerunt in populo negotiationis tuae.
[10] Persae, et Lydii, et Libyes erant in exercitu tuo viri bellatores tui : clypeum et galeam suspenderunt in te pro ornatu tuo.
[11] Filii Aradii cum exercitu tuo erant super muros tuos in circuitu : sed et Pigmaei, qui erant in turribus tuis, pharetras suas suspenderunt in muris tuis per gyrum : ipsi compleverunt pulchritudinem tuam.
[12] Carthaginenses negotiatores tui, a multitudine cunctarum divitiarum, argento, ferro, stanno, plumboque, repleverunt nundinas tuas.
[13] Graecia, Thubal, et Mosoch, ipsi institores tui : mancipia, et vasa aerea advexerunt populo tuo.
[14] De domo Thogorma, equos, et equites, et mulos adduxerunt ad forum tuum.
[15] Filii Dedan negotiatores tui : insulae multae, negotiatio manus tuae : dentes eburneos et hebeninos commutaverunt in pretio tuo.
[16] Syrus negotiator tuus propter multitudinem operum tuorum : gemmam, et purpuram, et scutulata, et byssum, et sericum, et chodchod proposuerunt in mercatu tuo.
[17] Juda et terra Israel, ipsi institores tui in frumento primo : balsamum, et mel, et oleum, et resinam proposuerunt in nundinis tuis.
[18] Damascenus negotiator tuus in multitudine operum tuorum, in multitudine diversarum opum, in vino pingui, in lanis coloris optimi.
[19] Dan, et Graecia, et Mosel, in nundinis tuis proposuerunt ferrum fabrefactum : stacte et calamus in negotiatione tua.
[20] Dedan institores tui in tapetibus ad sedendum.
[21] Arabia et universi principes Cedar, ipsi negotiatores manus tuae : cum agnis, et arietibus, et haedis, venerunt ad te negotiatores tui.
[22] Venditores Saba et Reema, ipsi negotiatores tui : cum universis primis aromatibus, et lapide pretioso, et auro, quod proposuerunt in mercatu tuo.
[23] Haran, et Chene, et Eden, negotiatores tui; Saba, Assur, et Chelmad venditores tui.
[24] Ipsi negotiatores tui multifariam involucris hyacinthi, et polymitorum, gazarumque pretiosarum, quae obvolutae et astrictae erant funibus : cedros quoque habebant in negotiationibus tuis.
[25] Naves maris, principes tui in negotiatione tua : et repleta es, et glorificata nimis in corde maris.
[26] In aquis multis adduxerunt te remiges tui : ventus auster contrivit te in corde maris.
[27] Divitiae tuae, et thesauri tui, et multiplex instrumentum tuum, nautae tui et gubernatores tui, qui tenebant supellectilem tuam, et populo tuo praeerant : viri quoque bellatores tui, qui erant in te, cum universa multitudine tua, quae est in medio tui, cadent in corde maris in die ruinae tuae.
[28] A sonitu clamoris gubernatorum tuorum conturbabuntur classes.
[29] Et descendent de navibus suis omnes qui tenebant remum : nautae et universi gubernatores maris in terra stabunt.
[30] Et ejulabunt super te voce magna : et clamabunt amare, et superjacient pulverem capitibus suis, et cinere conspergentur.
[31] Et radent super te calvitium, et accingentur ciliciis : et plorabunt te in amaritudine animae, ploratu amarissimo.
[32] Et assument super te carmen lugubre, et plangent te : Quae est ut Tyrus, quae obmutuit in medio maris?
[33] Quae in exitu negotiatonum tuarum de mari implesti populos multos : in multitudine divitiarum tuarum, et populorum tuorum, ditasti reges terrae.
[34] Nunc contrita es a mari : in profundis aquarum opes tuae, et omnis multitudo tua, quae erat in medio tui, ceciderunt.
[35] Universi habitatores insularum obstupuerunt super te : et reges earum omnes tempestate perculsi mutaverunt vultus.
... [36] Negotiatores populorum sibilaverunt super te : ad nihilum deducta es, et non eris usque in perpetuum.
|