Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 26   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48

A prophecy of the destruction of the famous city of Tyre by Nabuchodonosor.

[1] Et factum est in undecimo anno, prima mensis : factus est sermo Domini ad me, dicens : [2] Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem : Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me; implebor, deserta est : [3] propterea haec dicit Dominus Deus : Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. [4] Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus : et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. [5] Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus : et erit in direptionem gentibus.

[6] Filiae quoque ejus, quae sunt in agro, gladio interficientur : et scient quia ego Dominus. [7] Quia haec dicit Dominus Deus : Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno. ... [8] Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet : et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro : et elevabit contra te clypeum. ... [9] Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. ... [10] Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum : a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae.

... [11] Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas : populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent. ... [12] Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent : et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. ... [13] Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum : et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. ... [14] Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. ... [15] Haec dicit Dominus Deus Tyro : Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae?

... [16] Et descendent de sedibus suis omnes principes maris : et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore : in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur : ... [17] et assumentes super te lamentum, dicent tibi : Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? ... [18] Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. ... [19] Quia haec dicit Dominus Deus : Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae; ... [20] et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris : porro cum dedero gloriam in terra viventium,

... [21] in nihilum redigam te, et non eris : et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.

< previous   Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel)   next >
< previous   Chapter 26   next >