Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 26 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

A prophecy of the destruction of the famous city of Tyre by Nabuchodonosor.

[1] Et factum est in undecimo anno, prima mensis: factus est sermo Domini ad me, dicens: [2] Fili hominis, pro eo quod dixit Tyrus de Jerusalem: Euge, confractae sunt portae populorum, conversa est ad me; implebor, deserta est: [3] propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce ego super te, Tyre, et ascendere faciam ad te gentes multas, sicut ascendit mare fluctuans. [4] Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus: et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. [5] Siccatio sagenarum erit in medio maris, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus: et erit in direptionem gentibus.

[6] Filiae quoque ejus, quae sunt in agro, gladio interficientur: et scient quia ego Dominus. [7] Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor, regem Babylonis, ab aquilone, regem regum, cum equis, et curribus, et equitibus, et coetu, populoque magno. [8] Filias tuas quae sunt in agro, gladio interficiet: et circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro: et elevabit contra te clypeum. [9] Et vineas, et arietes temperabit in muros tuos, et turres tuas destruet in armatura sua. [10] Inundatione equorum ejus operiet te pulvis eorum: a sonitu equitum, et rotarum, et curruum, movebuntur muri tui, cum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitum urbis dissipatae.

[11] Ungulis equorum suorum conculcabit omnes plateas tuas: populum tuum gladio caedet, et statuae tuae nobiles in terram corruent. [12] Vastabunt opes tuas, diripient negotiationes tuas, et destruent muros tuos, et domos tuas praeclaras subvertent: et lapides tuos, et ligna tua, et pulverem tuum in medio aquarum ponent. [13] Et quiescere faciam multitudinem canticorum tuorum: et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius. [14] Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec aedificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. [15] Haec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruinae tuae, et gemitu interfectorum tuorum, cum occisi fuerint in medio tui, commovebuntur insulae?

[16] Et descendent de sedibus suis omnes principes maris: et auferent exuvias suas, et vestimenta sua varia abjicient, et induentur stupore: in terra sedebunt, et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur: [17] et assumentes super te lamentum, dicent tibi: Quomodo peristi, quae habitas in mari, urbs inclyta, quae fuisti fortis in mari cum habitatoribus tuis, quos formidabant universi? [18] Nunc stupebunt naves in die pavoris tui, et turbabuntur insulae in mari, eo quod nullus egrediatur ex te. [19] Quia haec dicit Dominus Deus: Cum dedero te urbem desolatam, sicut civitates quae non habitantur; et adduxero super te abyssum, et operuerint te aquae multae; [20] et detraxero te cum his qui descendunt in lacum ad populum sempiternum; et collocavero te in terra novissima sicut solitudines veteres, cum his qui deducuntur in lacum, ut non habiteris: porro cum dedero gloriam in terra viventium,

[21] in nihilum redigam te, et non eris: et requisita non invenieris ultra in sempiternum, dicit Dominus Deus.

< previous | Chapter 26 | next >