Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Ezechiel (Ezeckiel) | >
< previous | Chapter 24 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48

Under the parable of a boiling pot is shewn the utter destruction of Jerusalem: for which the Jews at Babylon shall not dare to mourn.

[1] Et factum est verbum Domini ad me in anno nono, in mense decimo, decima die mensis, dicens: [2] Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversum Jerusalem hodie. [3] Et dices per proverbium ad domum irritatricem parabolam, et loqueris ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Pone ollam; pone, inquam, et mitte in eam aquam. [4] Congere frusta ejus in eam, omnem partem bonam, femur et armum, electa et ossibus plena. [5] Pinguissimum pecus assume, compone quoque strues ossium sub ea: efferbuit coctio ejus, et discocta sunt ossa illius in medio ejus.

[6] Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, ollae cujus rubigo in ea est, et rubigo ejus non exivit de ea! Per partes et per partes suas ejice eam: non cecidit super eam sors. [7] Sanguis enim ejus in medio ejus est, super limpidissimam petram effudit illum: et effudit illum super terram, et possit operiri pulvere. [8] Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. [9] Propterea haec dicit Dominus Deus: Vae civitati sanguinum, cujus ego grandem faciam pyram! [10] Congere ossa, quae igne succendam: consumentur carnes, et coquetur universa compositio, et ossa tabescent.

[11] Pone quoque eam super prunas vacuam, ut incalescat, et liquefiat aes ejus, et confletur in medio ejus inquinamentum ejus, et consumatur rubigo ejus. [12] Multo labore sudatum est, et non exivit de ea nimia rubigo ejus, neque per ignem. [13] Immunditia tua execrabilis, quia mundare te volui, et non es mundata a sordibus tuis: sed nec mundaberis prius, donec quiescere faciam indignationem meam in te. [14] Ego Dominus locutus sum: veniet, et faciam: non transeam, nec parcam, nec placabor: juxta vias tuas, et juxta adinventiones tuas judicabo te, dicit Dominus. [15] Et factum est verbum Domini ad me, dicens:

[16] Fili hominis, ecce ego tollo a te desiderabile oculorum tuorum in plaga: et non planges, neque plorabis, neque fluent lacrimae tuae. [17] Ingemisce tacens: mortuorum luctum non facies: corona tua circumligata sit tibi, et calceamenta tua erunt in pedibus tuis: nec amictu ora velabis, nec cibos lugentium comedes. [18] Locutus sum ergo ad populum mane, et mortua est uxor mea vespere: fecique mane sicut praeceperat mihi. [19] Et dixit ad me populus: Quare non indicas nobis quid ista significent quae tu facis? [20] Et dixi ad eos: Sermo Domini factus est ad me, dicens:

[21] Loquere domui Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego polluam sanctuarium meum, superbiam imperii vestri, et desiderabile oculorum vestrorum, et super quo pavet anima vestra: filii vestri, et filiae vestrae, quas reliquistis, gladio cadent. [22] Et facietis sicut feci: ora amictu non velabitis, et cibos lugentium non comedetis: [23] coronas habebitis in capitibus vestris, et calceamenta in pedibus: non plangetis, neque flebitis, sed tabescetis in iniquitatibus vestris, et unusquisque gemet ad fratrem suum. [24] Eritque Ezechiel vobis in portentum: juxta omnia quae fecit, facietis cum venerit istud: et scietis quia ego Dominus Deus. [25] Et tu, fili hominis, ecce in die qua tollam ab eis fortitudinem eorum, et gaudium dignitatis, et desiderium oculorum eorum, super quo requiescunt animae eorum, filios et filias eorum:

[26] in die illa, cum venerit fugiens ad te ut annuntiet tibi: [27] in die, inquam illa, aperietur os tuum cum eo qui fugit: et loqueris, et non silebis ultra: erisque eis in portentum, et scietis quia ego Dominus.

< previous | Chapter 24 | next >