Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 43 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

The Jews, contrary to the orders of God by the prophet, go into Egypt, carrying Jeremias with them. He foretells the devastation of that land by the king of Babylon.

[1] Factum est autem, cum complesset Jeremias loquens ad populum universos sermones Domini Dei eorum, pro quibus miserat eum Dominus Deus eorum ad illos, omnia verba haec, [2] dixit Azarias filius Osaiae, et Johanan filius Caree, et omnes viri superbi, dicentes ad Jeremiam: Mendacium tu loqueris: non misit te Dominus Deus noster, dicens: Ne ingrediamini Aegyptum ut habitetis illuc. [3] Sed Baruch filius Neriae incitat te adversum nos, ut tradat nos in manus Chaldaeorum, ut interficiat nos, et traduci faciat in Babylonem. [4] Et non audivit Johanan filius Caree, et omnes principes bellatorum, et universus populus, vocem Domini, ut manerent in terra Juda. [5] Sed tollens Johanan filius Caree, et universi principes bellatorum, universos reliquiarum Juda, qui reversi fuerant de cunctis gentibus ad quas fuerant ante dispersi, ut habitarent in terra Juda,

[6] viros, et mulieres, et parvulos, et filias regis, et omnem animam quam reliquerat Nabuzardan princeps militiae cum Godolia filio Ahicam filii Saphan, et Jeremiam prophetam, et Baruch filium Neriae: [7] et ingressi sunt terram Aegypti, quia non obedierunt voci Domini, et venerunt usque ad Taphnis. [8] Et factus est sermo Domini ad Jeremiam in Taphnis, dicens: [9] Sume lapides grandes in manu tua, et abscondes eos in crypta quae est sub muto latericio in porta domus Pharaonis in Taphnis, cernentibus viris Judaeis, [10] et dices ad eos: Haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Ecce ego mittam et assumam Nabuchodonosor regem Babylonis, servum meum: et ponam thronum ejus super lapides istos quos abscondi, et statuet solium suum super eos:

[11] veniensque percutiet terram Aegypti, quos in mortem, in mortem, et quos in captivitatem, in captivitatem, et quos in gladium, in gladium: [12] et succendet ignem in delubris deorum Aegypti, et comburet ea, et captivos ducet illos, et amicietur terra Aegypti sicut amicitur pastor pallio suo, et egredietur inde in pace: [13] et conteret statuas domus solis quae sunt in terra Aegypti, et delubra deorum Aegypti comburet igni.

< previous | Chapter 43 | next >