|
God is determined to punish the Jews for their sins. The prophet's complaint, and God's promise to him.
[1] Et dixit Dominus ad me: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum: ejice illos a facie mea, et egrediantur.
[2] Quod si dixerint ad te: Quo egrediemur? dices ad eos: Haec dicit Dominus: Qui ad mortem, ad mortem: et qui ad gladium, ad gladium: et qui ad famem, ad famem: et qui ad captivitatem, ad captivitatem.
[3] Et visitabo super eos quatuor species, dicit Dominus: gladium ad occisionem, et canes ad lacerandum, et volatilia caeli et bestias terrae ad devorandum et dissipandum.
[4] Et dabo eos in fervorem universis regnis terrae, propter Manassen, filium Ezechiae, regis Juda, super omnibus quae fecit in Jerusalem.
[5] Quis enim miserebitur tui, Jerusalem, aut quis contristabitur pro te? aut quis ibit ad rogandum pro pace tua?
[6] Tu reliquisti me, dicit Dominus, retrorsum abiisti: et extendam manum meam super te, et interficiam te: laboravi rogans.
[7] Et dispergam eos ventilabro in portis terrae: interfeci et disperdidi populum meum, et tamen a viis suis non sunt reversi.
[8] Multiplicatae sunt mihi viduae ejus super arenam maris: induxi eis super matrem adolescentis vastatorem meridie: misi super civitates repente terrorem.
[9] Infirmata est quae peperit septem, defecit anima ejus: occidit ei sol cum adhuc esset dies: confusa est, et erubuit: et residuos ejus in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, ait Dominus.
[10] Vae mihi, mater mea! quare genuisti me, virum rixae, virum discordiae in universa terra? Non foeneravi, nec foeneravit mihi quisquam: omnes maledicunt mihi.
[11] Dicit Dominus: Si non reliquiae tuae in bonum, si non occurri tibi in tempore afflictionis, et in tempore tribulationis adversus inimicum.
[12] Numquid foederabitur ferrum ferro ab aquilone, et aes?
[13] Divitias tuas et thesauros tuos in direptionem dabo gratis, in omnibus peccatis tuis, et in omnibus terminis tuis.
[14] Et adducam inimicos tuos de terra quam nescis, quia ignis succensus est in furore meo, super vos ardebit.
[15] Tu scis, Domine: recordare mei, et visita me, et tuere me ab his qui persequuntur me: noli in patientia tua suscipere me: scito quoniam sustinui propter te opprobrium.
[16] Inventi sunt sermones tui, et comedi eos: et factum est mihi verbum tuum in gaudium et in laetitiam cordis mei, quoniam invocatum est nomen tuum super me, Domine Deus exercituum.
[17] Non sedi in concilio ludentium, et gloriatus sum a facie manus tuae: solus sedebam, quoniam comminatione replesti me.
[18] Quare factus est dolor meus perpetuus, et plaga mea desperabilis renuit curari? facta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium.
[19] Propter hoc haec dicit Dominus: Si converteris, convertam te, et ante faciem meam stabis: et si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris: convertentur ipsi ad te, et tu non converteris ad eos.
[20] Et dabo te populo huic in murum aereum, fortem: et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum ut salvem te, et eruam te, dicit Dominus:
[21] et liberabo te de manu pessimorum, et redimam te de manu fortium.
|