DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Jeremias (Jeremiah) | >
< previous | Chapter 10 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52

Neither stars nor idols are to be feared, but the great Creator of all things. The chastisement of Jerusalem for her sins.

[1] Audite verbum quod locutus est Dominus super vos, domus Israel. [2] Haec dicit Dominus: Juxta vias gentium nolite discere, et a signis caeli nolite metuere quae timent gentes, [3] quia leges populorum vanae sunt. Quia lignum de saltu praecidit opus manus artificis in ascia: [4] argento et auro decoravit illud: clavis et malleis compegit, ut non dissolvatur: [5] in similitudinem palmae fabricata sunt, et non loquentur: portata tollentur, quia incedere non valent. Nolite ergo timere ea, quia nec male possunt facere nec bene.

[6] Non est similis tui, Domine: magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. [7] Quis non timebit te, o rex gentium? Tuum est enim decus: inter cunctos sapientes gentium, et in universis regnis eorum, nullus est similis tui. [8] Pariter insipientes et fatui probabuntur: doctrina vanitatis eorum lignum est. [9] Argentum involutum de Tharsis affertur, et aurum de Ophaz: opus artificis et manus aerarii, hyacinthus et purpura indumentum eorum; opus artificum universa haec. [10] Dominus autem Deus verus est, ipse Deus vivens, et rex sempiternus. Ab indignatione ejus commovebitur terra, et non sustinebunt gentes comminationem ejus.

[11] Sic ergo dicetis eis: Dii qui caelos et terram non fecerunt, pereant de terra et de his quae sub caelo sunt! [12] Qui facit terram in fortitudine sua, praeparat orbem in sapientia sua, et prudentia sua extendit caelos: [13] ad vocem suam dat multitudinem aquarum in caelo, et elevat nebulas ab extremitatibus terrae: fulgura in pluviam facit, et educit ventum de thesauris suis. [14] Stultus factus est omnis homo a scientia: confusus est artifex omnis in sculptili, quoniam falsum est quod conflavit, et non est spiritus in eis. [15] Vana sunt, et opus risu dignum: in tempore visitationis suae peribunt.

[16] Non est his similis pars Jacob: qui enim formavit omnia ipse est, et Israel virga haereditatis ejus: Dominus exercituum nomen illi. [17] Congrega de terra confusionem tuam, quae habitas in obsidione: [18] quia haec dicit Dominus: Ecce ego longe projiciam habitatores terrae in hac vice, et tribulabo eos ita ut inveniantur. [19] Vae mihi super contritione mea, pessima plaga mea: ego autem dixi: Plane haec infirmitas mea est, et portabo illam. [20] Tabernaculum meum vastatum est, omnes funiculi mei dirupti sunt: filii mei exierunt a me, et non subsistunt. Non est qui extendat ultra tentorium meum, et erigat pelles meas.

[21] Quia stulte egerunt pastores, et Dominus non quaesierunt: propterea non intellexerunt, et omnis grex eorum dispersus est. [22] Vox auditionis ecce venit, et commotio magna de terra aquilonis, ut ponat civitates Juda solitudinem, et habitaculum draconum. [23] Scio, Domine, quia non est hominis via ejus, nec viri est ut ambulet, et dirigat gressus suos. [24] Corripe me, Domine, verumtamen in judicio, et non in furore tuo, ne forte ad nihilum redigas me. [25] Effunde indignationem tuam super gentes quae non cognoverunt te, et super provincias quae nomen tuum non invocaverunt, quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.

< previous | Chapter 10 | next >