|
The time, and the calling, of Jeremias: his prophetical visions. God encourages him.
[1] Verba Jeremiae, filii Helciae, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.
[2] Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiae, filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus.
[3] Et factum est in diebus Joakim, filii Josiae, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciae, filii Josiae, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto.
[4] Et factum est verbum Domini ad me, dicens:
[5] Priusquam te formarem in utero, novi te: et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.
[6] Et dixi: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.
[7] Et dixit Dominus ad me: Noli dicere: Puer sum; quoniam ad omnia quae mittam te ibis, et universa quaecumque mandavero tibi loqueris.
[8] Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.
[9] Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo:
[10] ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et aedifices, et plantes.
[11] Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Et dixi: Virgam vigilantem ego video.
[12] Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.
[13] Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: Quid tu vides? Et dixi: Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.
[14] Et dixit Dominus ad me: Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terrae:
[15] quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda:
[16] et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum.
[17] Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quae ego praecipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.
[18] Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum aereum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terrae.
[19] Et bellabunt adversum te, et non praevalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.
|