DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 63 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

Christ's victory over his enemies: his mercies to his people: their complaint.

[1] Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? Iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae. Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum. [2] Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? [3] Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea; et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. [4] Dies enim ultionis in corde meo, annus redemptionis meae venit. [5] Circumspexi, et non erat auxiliator; quaesivi, et non fuit qui adjuvaret; et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.

[6] Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum. [7] Miserationum Domini recordabor, laudem Domini super omnibus quae reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israel, quae largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum. [8] Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator. [9] In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus saeculi. [10] Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus; et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.

[11] Et recordatus est dierum saeculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui; [12] qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suae; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum; [13] qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem? [14] Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriae. [15] Attende de caelo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriae tuae. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.

[16] Tu enim pater noster; et Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a saeculo nomen tuum. [17] Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus haereditatis tuae. [18] Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum, hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. [19] Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.

< previous | Chapter 63 | next >