DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Prophecy Of Isaias (Isaiah) | >
< previous | Chapter 24 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66

The judgments of God upon all the sinners of the world. A remnant shall joyfully praise him.

[1] Ecce Dominus dissipabit terram: et nudabit eam, et affliget faciem ejus, et disperget habitatores ejus. [2] Et erit sicut populus, sic sacerdos; et sicut servus, sic dominus ejus; sicut ancilla, sic domina ejus; sicut emens, sic ille qui vendit; sicut foenerator, sic is qui mutuum accipit; sicut qui repetit, sic qui debet. [3] Dissipatione dissipabitur terra, et direptione praedabitur; Dominus enim locutus est verbum hoc. [4] Luxit, et defluxit terra, et infirmata est; defluxit orbis, infirmata est altitudo populi terrae. [5] Et terra infecta est ab habitatoribus suis, quia transgressi sunt leges, mutaverunt jus, dissipaverunt foedus sempiternum.

[6] Propter hoc maledictio vorabit terram, et peccabunt habitatores ejus; ideoque insanient cultores ejus, et relinquentur homines pauci. [7] Luxit vindemia, infirmata est vitis, ingemuerunt omnes qui laetabantur corde; [8] cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus laetantium, conticuit dulcedo citharae. [9] Cum cantico non bibent vinum; amara erit potio bibentibus illam. [10] Attrita est civitas vanitatis, clausa est omnis domus, nullo introeunte.

[11] Clamor erit super vino in plateis, deserta est omnia laetitia, translatum est gaudium terrae. [12] Relicta est in urbe solitudo, et calamitas opprimet portas. [13] Quia haec erunt in medio terrae in medio populorum, quomodo si paucae olivae quae remanserunt excutiantur ex olea et racemi, cum fuerit finita vindemia. [14] Hi levabunt vocem suam, atque laudabunt: cum glorificatus fuerit Dominus, hinnient de mari. [15] Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israel.

[16] A finibus terrae laudes audivimus, gloriam Justi. Et dixi: Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi! praevaricantes praevaricati sunt, et praevaricatione transgressorum praevaricati sunt. [17] Formido, et fovea, et laqueus super te, qui habitator es terrae. [18] Et erit: qui fugerit a voce formidinis cadet in foveam; et qui se explicaverit de fovea tenebitur laqueo; quia cataractae de excelsis apertae sunt et concutientur fundamenta terrae. [19] Confractione confringetur terra, contritione conteretur terra, commotione commovebitur terra; [20] agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat.

[21] Et erit: in die illa visitabit Dominus super militiam caeli in excelso, et super reges terrae qui sunt super terram; [22] et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. [23] Et erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus exercituum in monte Sion et in Jerusalem et in conspectu senum suorum fuerit glorificatus.

< previous | Chapter 24 | next >