Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 45   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52

The praises of Moses, of Aaron, and of Phinees.

[1] Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est. [2] Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. [3] Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. [4] In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. [5] Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.

[6] Et dedit illi coram praecepta, et legem vitae et disciplinae, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israel. [7] Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. ... [8] Statuit ei testamentum aeternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria : ... [9] et circumcinxit eum zona gloriae, et induit eum stolam gloriae, et coronavit eum in vasis virtutis. ... [10] Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei : et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro :

... [11] dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae. ... [12] Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate praediti : ... [13] torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israel. ... [14] Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris : opus virtutis, et desideria oculorum ornata. ... [15] Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem.

... [16] Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus. ... [17] Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie. ... [18] Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto. ... [19] Factum est illi in testamentum aeternum, et semini ejus, sicut dies caeli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. ... [20] Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo :

... [21] et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum : docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel. ... [22] Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. ... [23] Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae. ... [24] Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. ... [25] Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi haereditatem, et primitias frugum terrae divisit illi.

... [26] Panem ipsis in primis paravit in satietatem : nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini ejus. ... [27] Ceterum in terra gentes non haereditabit, et pars non est illi in gente : ipse est enim pars ejus, et haereditas. ... [28] Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, ... [29] et stare in reverentia gentis : in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro Israel. ... [30] Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in aeternum.

... [31] Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, haereditas ipsi et semini ejus : ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum : et gloriam ipsorum in gentem eorum aeternam fecit.

< previous   Ecclesiasticus   next >
< previous   Chapter 45   next >