Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Ecclesiasticus | >
< previous | Chapter 45 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51

The praises of Moses, of Aaron, and of Phinees.

[1] Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est. [2] Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. [3] Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. [4] In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. [5] Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem.

[6] Et dedit illi coram praecepta, et legem vitae et disciplinae, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israel. [7] Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. [8] Statuit ei testamentum aeternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria: [9] et circumcinxit eum zona gloriae, et induit eum stolam gloriae, et coronavit eum in vasis virtutis. [10] Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei: et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro:

[11] dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suae. [12] Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate praediti: [13] torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israel. [14] Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata. [15] Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem.

[16] Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus. [17] Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie. [18] Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto. [19] Factum est illi in testamentum aeternum, et semini ejus, sicut dies caeli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. [20] Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo:

[21] et dedit illi in praeceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum: docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israel. [22] Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. [23] Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiae. [24] Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. [25] Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi haereditatem, et primitias frugum terrae divisit illi.

[26] Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quae dedit illi et semini ejus. [27] Ceterum in terra gentes non haereditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et haereditas. [28] Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini, [29] et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animae suae placuit Deo pro Israel. [30] Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suae, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in aeternum.

[31] Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, haereditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum aeternam fecit.

< previous | Chapter 45 | next >