DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Ecclesiasticus | >
< previous | Chapter 41 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51

Of the remembrance of death: of an evil and of a good name: of what things we ought to be ashamed.

[1] O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: [2] viro quieto, et cujus viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum! [3] O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, [4] defecto aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam! [5] Noli metuere judicium mortis: memento quae ante te fuerunt, et quae superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni.

[6] Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: [7] non est enim in inferno accusatio vitae. [8] Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. [9] Filiorum peccatorum periet haereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. [10] De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.

[11] Vae vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi! [12] Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. [13] Omnia quae de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. [14] Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. [15] Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.

[16] Bonae vitae numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in aevum. [17] Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? [18] Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam. [19] Verumtamen reveremini in his quae procedunt de ore meo: [20] non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.

[21] Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a praesidente et a potente de mendacio: [22] a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: [23] a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: [24] de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: [25] a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariae, et ab aversione vultus cognati.

[26] Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. [27] Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus. [28] Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.

< previous | Chapter 41 | next >