Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Ecclesiasticus | >
< previous | Chapter 34 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50
51

The vanity of dreams. The advantage of experience, and of the fear of God.

[1] Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. [2] Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. [3] Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. [4] Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur? [5] Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est:

[6] et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: [7] multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. [8] Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. [9] Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum. [10] Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam.

[11] Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia. [12] Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. [13] Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. [14] Spiritus timentium Deum quaeritur, et in respectu illius benedicetur. [15] Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.

[16] Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. [17] Timentis Dominum, beata est anima ejus. [18] Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? [19] Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: [20] deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem.

[21] Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitae subsannationes injustorum. [22] Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiae. [23] Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. [24] Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. [25] Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est.

[26] Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. [27] Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. [28] Unus aedificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor? [29] Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? [30] Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius?

[31] Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?

< previous | Chapter 34 | next >