The excellence of wisdom: how she is to be found.
[1] Sum quidem et ego mortalis homo, similis omnibus, et ex genere terreni illius qui prior factus est; et in ventre matris figuratus sum caro,
[2] decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine. Ex semine hominis, et delectamento somni conveniente.
[3] Et ego natus accepi communem aerem; et in similiter factam decidi terram, et primam vocem similem omnibus emisi plorans.
[4] In involumentis nutritus sum, et curis magnis :
[5] nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
[6] Unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.
[7] Propter hoc optavi, et datus est mihi sensus; et invocavi, et venit in me spiritus sapientiae;
[8] et praeposui illam regnis et sedibus, et divitias nihil esse duxi in comparatione illius.
[9] Nec comparavi illi lapidem pretiosum, quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua, et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius.
[10] Super salutem et speciem dilexi illam, et proposui pro luce habere illam, quoniam inextinguibile est lumen illius.
... [11] Venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa, et innumerabilis honestas per manus illius;
... [12] et laetatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia, et ignorabam quoniam horum omnium mater est.
... [13] Quam sine fictione didici, et sine invidia communico, et honestatem illius non abscondo.
... [14] Infinitus enim thesaurus est hominibus; quo qui usi sunt, participes facti sunt amicitiae Dei, propter disciplinae dona commendati.
... [15] Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia, et praesumere digna horum quae mihi dantur, quoniam ipse sapientiae dux est, et sapientium emendator.
... [16] In manu enim illius et nos et sermones nostri, et omnis sapientia, et operum scientia, et disciplina.
... [17] Ipse enim dedit mihi horum quae sunt scientiam veram, ut sciam dispositionem orbis terrarum, et virtutes elementorum,
... [18] initium, et consummationem, et medietatem temporum, vicissitudinum permutationes, et commutationes temporum,
... [19] anni cursus, et stellarum dispositiones,
... [20] naturas animalium, et iras bestiarum, vim ventorum, et cogitationes hominum, differentias virgultorum, et virtutes radicum.
... [21] Et quaecumque sunt absconsa et improvisa didici : omnium enim artifex docuit me sapientia.
... [22] Est enim in illa spiritus intelligentiae, sanctus, unicus, multiplex, subtilis, disertus, mobilis, incoinquinatus, certus, suavis, amans bonum, acutus, quem nihil vetat, benefaciens,
... [23] humanus, benignus, stabilis, certus, securus, omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus, intelligibilis, mundus, subtilis.
... [24] Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia : attingit autem ubique propter suam munditiam.
... [25] Vapor est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera, et ideo nihil inquinatum in eam incurrit;
... [26] candor est enim lucis aeternae, et speculum sine macula Dei majestatis, et imago bonitatis illius.
... [27] Et cum sit una, omnia potest; et in se permanens omnia innovat, et per nationes in animas sanctas se transfert, amicos Dei et prophetas constituit.
... [28] Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
... [29] Est enim haec speciosior sole, et super omnem dispositionem stellarum : luci comparata, invenitur prior.
... [30] Illi enim succedit nox; sapientiam autem non vincit malitia.
|