Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Canticle Of Canticles (Song Of Solomon) | >
< previous | Chapter 6 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08

The spouse of Christ is but one: she is fair and terrible.

[1] SPONSA. Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat. [2] Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. [3] SPONSUS. Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata. [4] Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad. [5] Dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro: omnes gemellis foetibus, et sterilis non est in eis.

[6] Sicut cortex mali punici, sic genae tuae, absque occultis tuis. [7] Sexaginta sunt reginae, et octoginta concubinae, et adolescentularum non est numerus. [8] Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suae, electa genetrici suae. Viderunt eam filiae, et beatissimam praedicaverunt; reginae et concubinae, et laudaverunt eam. [9] Quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata? [10] SPONSA. Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.

[11] Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab. [12] CHORUS. Revertere, revertere, Sulamitis! revertere, revertere ut intueamur te.

< previous | Chapter 6 | next >