Christ calls his spouse: she languishes with love: and describes him by his graces.
[1] Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. SPONSUS. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa; messui myrrham meam cum aromatibus meis; comedi favum cum melle meo; bibi vinum meum cum lacte meo; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi.
[11] Caput ejus aurum optimum; comae ejus sicut elatae palmarum, nigrae quasi corvus.
[12] Oculi ejus sicut columbae super rivulos aquarum, quae lacte sunt lotae, et resident juxta fluenta plenissima.
[13] Genae illius sicut areolae aromatum, consitae a pigmentariis. Labia ejus lilia, distillantia myrrham primam.
[14] Manus illius tornatiles, aureae, plenae hyacinthis. Venter ejus eburneus, distinctus sapphiris.
[15] Crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super bases aureas. Species ejus ut Libani, electus ut cedri.
[16] Guttur illius suavissimum, et totus desiderabilis. Talis est dilectus meus, et ipse est amicus meus, filiae Jerusalem.
[17] CHORUS. Quo abiit dilectus tuus, o pulcherrima mulierum? quo declinavit dilectus tuus? et quaeremus eum tecum.
|