DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 94 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

Venite exultemus. An invitation to adore and serve God, and to hear his voice. Praise of a canticle for David himself.

[1] Laus cantici ipsi David. Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro; [2] praeoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei: [3] quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos; [4] quia in manu ejus sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipsius sunt; [5] quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.

[6] Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos; [7] quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuae ejus, et oves manus ejus. [8] Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra [9] sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt me, et viderunt opera mea. [10] Quadraginta annis offensus fui generationi illi; et dixi: Semper hi errant corde.

[11] Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.

< previous | Psalm 94 | next >