DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 87 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
51  52  53  54  55  56  57  58  59  60  61  62  63  64  65  66  67  68  69  70  71  72  73  74  75
76  77  78  79  80  81  82  83  84  85  86  87  88  89  90  91  92  93  94  95  96  97  98  99  100

Domine, Deus salutis. A prayer of one under grievous affliction: it agrees to Christ in his passion, and alludes to his death and burial.

[1] Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitae. [2] Domine, Deus salutis meae, in die clamavi et nocte coram te. [3] Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. [4] Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit. [5] Aestimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,

[6] inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt. [7] Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis. [8] Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me. [9] Longe fecisti notos meos a me, posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar; [10] oculi mei languerunt prae inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.

[11] Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi? [12] Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione? [13] Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis? [14] Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea praeveniet te. [15] Ut quid, Domine, repellis orationem meam, avertis faciem tuam a me?

[16] Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus. [17] In me transierunt irae tuae, et terrores tui conturbaverunt me: [18] circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul. [19] Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.

< previous | Psalm 87 | next >