|
Si vere utique. David reproveth the wicked, and foretelleth their punishment.
[1] In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem.
[2] Si vere utique justitiam loquimini, recta judicate, filii hominum.
[3] Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestrae concinnant.
[4] Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero, locuti sunt falsa.
[5] Furor illis secundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae et obturantis aures suas,
[6] quae non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter.
[7] Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus.
[8] Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur.
[9] Sicut cera quae fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem.
[10] Priusquam intelligerent spinae vestrae rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos.
[11] Laetabitur justus cum viderit vindictam; manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
[12] Et dicet homo: Si utique est fructus justo, utique est Deus judicans eos in terra.
|