Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Psalms | >
< previous | Psalm 18 | next > Ps. (1-50)  |  Ps. (51-100)  |  Ps. (101-150)
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Coeli enarrant. The works of God shew forth his glory: his law is greatly to be esteemed and loved.

[1] In finem. Psalmus David. [2] Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum. [3] Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. [4] Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. [5] In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.

[6] In sole posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo. Exsultavit ut gigas ad currendam viam; [7] a summo caelo egressio ejus. Et occursus ejus usque ad summum ejus; nec est qui se abscondat a calore ejus. [8] Lex Domini immaculata, convertens animas; testimonium Domini fidele, sapientiam praestans parvulis. [9] Justitiae Domini rectae, laetificantes corda; praeceptum Domini lucidum, illuminans oculos. [10] Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi; judicia Domini vera, justificata in semetipsa.

[11] Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum; et dulciora super mel et favum. [12] Etenim servus tuus custodit ea; in custodiendis illis retributio multa. [13] Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me; [14] et ab alienis parce servo tuo. Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo. [15] Et erunt ut complaceant eloquia oris mei, et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Domine, adjutor meus, et redemptor meus.

< previous | Psalm 18 | next >