DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Baldad, under pretence of defending the justice of God, accuses Job, and exhorts him to return to God.

[1] Respondens autem Baldad Suhites, dixit: [2] Usquequo loqueris talia, et spiritus multiplex sermones oris tui? [3] Numquid Deus supplantat judicium? aut Omnipotens subvertit quod justum est? [4] Etiam si filii tui peccaverunt ei, et dimisit eos in manu iniquitatis suae: [5] tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum, et Omnipotentem fueris deprecatus:

[6] si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te, et pacatum reddet habitaculum justitiae tuae; [7] in tantum, ut si priora tua fuerint parva, et novissima tua multiplicentur nimis. [8] Interroga enim generationem pristinam, et diligenter investiga patrum memoriam: [9] (hesterni quippe sumus, et ignoramus, quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram.) [10] Et ipsi docebunt te, loquentur tibi, et de corde suo proferent eloquia.

[11] Numquid vivere potest scirpus absque humore? aut crescere carectum sine aqua? [12] Cum adhuc sit in flore, nec carpatur manu, ante omnes herbas arescit. [13] Sic viae omnium qui obliviscuntur Deum, et spes hypocritae peribit. [14] Non ei placebit vecordia sua, et sicut tela aranearum fiducia ejus. [15] Innitetur super domum suam, et non stabit; fulciet eam, et non consurget.

[16] Humectus videtur antequam veniat sol, et in ortu suo germen ejus egredietur. [17] Super acervum petrarum radices ejus densabuntur, et inter lapides commorabitur. [18] Si absorbuerit eum de loco suo, negabit eum, et dicet: Non novi te. [19] Haec est enim laetitia viae ejus, ut rursum de terra alii germinentur, [20] Deus non projiciet simplicem, nec porriget manum malignis,

[21] donec impleatur risu os tuum, et labia tua jubilo. [22] Qui oderunt te induentur confusione, et tabernaculum impiorum non subsistet.

< previous | Chapter 8 | next >