DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 40 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Of the power of God in the behemoth and the leviathan.

[1] Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit: [2] Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi. [3] Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut te justificeris? [4] Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas? [5] Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.

[6] Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia. [7] Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo. [8] Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam. [9] Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua. [10] Ecce behemoth quem feci tecum, foenum quasi bos comedet.

[11] Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus. [12] Stringit caudam suam quasi cedrum: nervi testiculorum ejus perplexi sunt. [13] Ossa ejus velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae. [14] Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus. [15] Huic montes herbas ferunt: omnes bestiae agri ludent ibi.

[16] Sub umbra dormit, in secreto calami et in locis humentibus. [17] Protegunt umbrae umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis. [18] Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus. [19] In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus. [20] An extrahere poteris leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?

[21] Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus? [22] Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia? [23] Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum? [24] Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis? [25] Concident eum amici? divident illum negotiatores?

[26] Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius? [27] Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui. [28] Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis praecipitabitur.

< previous | Chapter 40 | next >