DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Job | >
< previous | Chapter 36 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42

Eliu proceeds in setting forth the justice and power of God.

[1] Addens quoque Eliu, haec locutus est: [2] Sustine me paululum, et indicabo tibi: adhuc enim habeo quod pro Deo loquar. [3] Repetam scientiam meam a principio, et operatorem meum probabo justum. [4] Vere enim absque mendacio sermones mei, et perfecta scientia probabitur tibi. [5] Deus potentes non abjicit, cum et ipse sit potens:

[6] sed non salvat impios, et judicium pauperibus tribuit. [7] Non auferet a justo oculos suos, et reges in solio collocat in perpetuum, et illi eriguntur. [8] Et si fuerint in catenis, et vinciantur funibus paupertatis, [9] indicabit eis opera eorum, et scelera eorum, quia violenti fuerunt. [10] Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat: et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.

[11] Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono, et annos suos in gloria: [12] si autem non audierint, transibunt per gladium, et consumentur in stultitia. [13] Simulatores et callidi provocant iram Dei, neque clamabunt cum vincti fuerint. [14] Morietur in tempestate anima eorum, et vita eorum inter effeminatos. [15] Eripiet de angustia sua pauperem, et revelabit in tribulatione aurem ejus.

[16] Igitur salvabit te de ore angusto latissime, et non habente fundamentum subter se: requies autem mensae tuae erit plena pinguedine. [17] Causa tua quasi impii judicata est: causam judiciumque recipies. [18] Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas: nec multitudo donorum inclinet te. [19] Depone magnitudinem tuam absque tribulatione, et omnes robustos fortitudine. [20] Ne protrahas noctem, ut ascendant populi pro eis.

[21] Cave ne declines ad iniquitatem: hanc enim coepisti sequi post miseriam. [22] Ecce Deus excelsus in fortitudine sua, et nullus ei similis in legislatoribus. [23] Quis poterit scrutari vias ejus? aut quis potest ei dicere: Operatus es iniquitatem? [24] Memento quod ignores opus ejus, de quo cecinerunt viri. [25] Omnes homines vident eum: unusquisque intuetur procul.

[26] Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram: numerus annorum ejus inaestimabilis. [27] Qui aufert stillas pluviae, et effundit imbres ad instar gurgitum, [28] qui de nubibus fluunt, quae praetexunt cuncta desuper. [29] Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum, [30] et fulgurare lumine suo desuper, cardines quoque maris operiet.

[31] Per haec enim judicat populos, et dat escas multis mortalibus. [32] In manibus abscondit lucem, et praecepit ei ut rursus adveniat. [33] Annuntiat de ea amico suo, quod possessio ejus sit, et ad eam possit ascendere.

< previous | Chapter 36 | next >