DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 39 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

All the ornaments of Aaron and his sons are made. And the whole work of the tabernacle is finished.

[1] De hyacintho vero et purpura, vermiculo ac bysso, fecit vestes, quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis, sicut praecepit Dominus Moysi. [2] Fecit igitur superhumerale de auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, [3] opere polymitario: inciditque bracteas aureas, et extenuavit in fila, ut possent torqueri cum priorum colorum subtegmine, [4] duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum, [5] et balteum ex eisdem coloribus, sicut praeceperat Dominus Moysi.

[6] Paravit et duos lapides onychinos, astrictos et inclusos auro, et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel: [7] posuitque eos in lateribus superhumeralis in monimentum filiorum Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. [8] Fecit et rationale opere polymito juxta opus superhumeralis, ex auro, hyacintho, purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta: [9] quadrangulum, duplex, mensurae palmi. [10] Et posuit in eo gemmarum ordines quatuor. In primo versu erat sardius, topazius, smaragdus.

[11] In secundo, carbunculus, sapphirus, et jaspis. [12] In tertio, ligurius, achates, et amethystus. [13] In quarto, chrysolithus, onychinus, et beryllus, circumdati et inclusi auro per ordines suos. [14] Ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per nomina singulorum. [15] Fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem cohaerentes, de auro purissimo:

[16] et duos uncinos, totidemque annulos aureos. Porro annulos posuerunt in utroque latere rationalis, [17] e quibus penderent duae catenae aureae, quas inseruerunt uncinis, qui in superhumeralis angulis eminebant. [18] Haec et ante et retro ita conveniebant sibi, ut superhumerale et rationale mutuo necterentur, [19] stricta ad balteum et annulis fortius copulata, quos jungebat vitta hyacinthina, ne laxa fluerent, et a se invicem moverentur, sicut praecepit Dominus Moysi. [20] Feceruntque quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

[21] et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem: [22] deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta: [23] et tintinnabula de auro purissimo, quae posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicae per gyrum: [24] tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut praeceperat Dominus Moysi. [25] Fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis ejus:

[26] et mitras cum coronulis suis ex bysso: [27] feminalia quoque linea, byssina: [28] cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut praeceperat Dominus Moysi. [29] Fecerunt et laminam sacrae venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini: [30] et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut praeceperat Dominus Moysi.

[31] Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii: feceruntque filii Israel cuncta quae praeceperat Dominus Moysi. [32] Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, [33] opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, [34] velum; arcam, vectes, propitiatorium, [35] mensam cum vasis suis et propositionis panibus;

[36] candelabrum, lucernas, et utensilia earum cum oleo; [37] altare aureum, et unguentum, et thymiama ex aromatibus, [38] et tentorium in introitu tabernaculi; [39] altare aeneum, retiaculum, vectes, et vasa ejus omnia; labrum cum basi sua; tentoria atrii, et columnas cum basibus suis; [40] tentorium in introitu atrii, funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in ministerium tabernaculi, et in tectum foederis jussa sunt fieri.

[41] Vestes quoque, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, Aaron scilicet et filii ejus, [42] obtulerunt filii Israel, sicut praeceperat Dominus. [43] Quae postquam Moyses cuncta vidit completa, benedixit eis.

< previous | Chapter 39 | next >