Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 22   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The punishment of theft, and other trespasses. The law of lending without usury, of taking pledges of reverences to superiors, and of paying tithes.

[1] Si quis furatus fuerit bovem aut ovem, et occiderit vel vendiderit : quinque boves pro uno bove restituet, et quatuor oves pro una ove. [2] Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus, et accepto vulnere mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. [3] Quod si orto sole hoc fecerit, homicidium perpetravit, et ipse morietur. Si non habuerit quod pro furto reddat, ipse venundabitur. [4] Si inventum fuerit apud eum quod furatus est, vivens : sive bos, sive asinus, sive ovis, duplum restituet. [5] Si laeserit quispiam agrum vel vineam, et dimiserit jumentum suum ut depascatur aliena : quidquid optimum habuerit in agro suo, vel in vinea, pro damni aestimatione restituet.

[6] Si egressus ignis invenerit spinas, et comprehenderit acervos frugum, sive stantes segetes in agris, reddet damnum qui ignem succenderit. [7] Si quis commendaverit amico pecuniam aut vas in custodiam, et ab eo, qui susceperat, furto ablata fuerint : si invenitur fur, duplum reddet : [8] si latet fur, dominus domus applicabitur ad deos, et jurabit quod non extenderit manum in rem proximi sui, [9] ad perpetrandam fraudem, tam in bove quam in asino, et ove ac vestimento, et quidquid damnum inferre potest : ad deos utriusque causa perveniet, et si illi judicaverit, duplum restituet proximo suo. [10] Si quis commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem, et omne jumentum ad custodiam, et mortuum fuerit, aut debilitatum, vel captum ab hostibus, nullusque hoc viderit :

[11] jusjurandum erit in medio, quod non extenderit manum ad rem proximi sui : suscipietque dominus juramentum, et ille reddere non cogetur. [12] Quod si furto ablatum fuerit, restituet damnum domino; [13] si comestum a bestia, deferat ad eum quod occisum est, et non restituet. [14] Qui a proximo suo quidquam horum mutuo postulaverit, et debilitatum aut mortuum fuerit domino non praesente, reddere compelletur. [15] Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non restituet, maxime si conductum venerat pro mercede operis sui.

[16] Si seduxerit quis virginem necdum desponsatam, dormieritque cum ea : dotabit eam, et habebit eam uxorem. [17] Si pater virginis dare noluerit, reddet pecuniam juxta modum dotis, quam virgines accipere consueverunt. [18] Maleficos non patieris vivere. [19] Qui coierit cum jumento, morte moriatur. [20] Qui immolat diis, occidetur, praeterquam Domino soli.

[21] Advenam non contristabis, neque affliges eum : advenae enim et ipsi fuistis in terra Aegypti. [22] Viduae et pupillo non nocebitis. [23] Si laeseritis eos, vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum : [24] et indignabitur furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae, et filii vestri pupilli. [25] Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi qui habitat tecum, non urgebis eum quasi exactor, nec usuris opprimes.

[26] Si pignus a proximo tuo acceperis vestimentum, ante solis occasum reddes ei. [27] Ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum carnis ejus, nec habet aliud in quo dormiat : si clamaverit ad me, exaudiam eum, quia misericors sum. [28] Diis non detrahes, et principi populi tui non maledices. [29] Decimas tuas et primitias tuas non tardabis reddere : primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. [30] De bobus quoque, et ovibus similiter facies : septem diebus sit cum matre sua, die octava reddes illum mihi.

[31] Viri sancti eritis mihi : carnem, quae a bestiis fuerit praegustata, non comedetis, sed projicietis canibus.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 22   next >