Latin Vulgate (Clementine)
< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 16   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40

The people murmur for want of meat: God giveth them quails and manna.

[1] Profectique sunt de Elim, et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quintodecimo die mensis secundi, postquam egressi sunt de terra Aegypti. [2] Et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in solitudine. [3] Dixeruntque filii Israel ad eos : Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium, et comedebamus panem in saturitate : cur eduxistis nos in desertum istud, ut occideretis omnem multitudinem fame? [4] Dixit autem Dominus ad Moysen : Ecce ego pluam vobis panes de caelo : egrediatur populus, et colligat quae sufficiunt per singulos dies : ut tentem eum utrum ambulet in lege mea, an non. [5] Die autem sexto parent quod inferant : et sit duplum quam colligere solebant per singulos dies.

[6] Dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel : Vespere scietis quod Dominus eduxerit vos de terra Aegypti, [7] et mane videbitis gloriam Domini : audivit enim murmur vestrum contra Dominum : nos vero quid sumus, quia mussitastis contra nos? [8] Et ait Moyses : Dabit vobis Dominus vespere carnes edere, et mane panes in saturitate : eo quod audierit murmurationes vestras quibus murmurati estis contra eum : nos enim quid sumus? nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. [9] Dixit quoque Moyses ad Aaron : Dic universae congregationi filiorum Israel : Accedite coram Domino : audivit enim murmur vestrum. [10] Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum Israel, respexerunt ad solitudinem : et ecce gloria Domini apparuit in nube.

[11] Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens : [12] Audivi murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos : Vespere comedetis carnes, et mane saturabimini panibus : scietisque quod ego sum Dominus Deus vester. [13] Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix, cooperuit castra : mane quoque ros jacuit per circuitum castrorum. [14] Cumque operuisset superficiem terrae, apparuit in solitudine minutum, et quasi pilo tusum in similitudinem pruinae super terram. [15] Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem : Manhu? quod significat : Quid est hoc? ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses : Iste est panis quem Dominus dedit vobis ad vescendum.

[16] Hic est sermo, quem praecepit Dominus : Colligat unusquisque ex eo quantum sufficit ad vescendum : gomor per singula capita, juxta numerum animarum vestrarum quae habitant in tabernaculo sic tolletis. [17] Feceruntque ita filii Israel : et collegerunt, alius plus, alius minus. [18] Et mensi sunt ad mensuram gomor : nec qui plus collegerat, habuit amplius : nec qui minus paraverat, reperit minus : sed singuli juxta id quod edere poterant, congregaverunt. [19] Dixitque Moyses ad eos : Nullus relinquat ex eo in mane. [20] Qui non audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit vermibus, atque computruit : et iratus est contra eos Moyses.

[21] Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum : cumque incaluisset sol, liquefiebat. [22] In die autem sexta collegerunt cibos duplices, id est, duo gomor per singulos homines : venerunt autem omnes principes multitudinis, et narraverunt Moysi. [23] Qui ait eis : Hoc est quod locutus est Dominus : Requies sabbati sanctificata est Domino cras : quodcumque operandum est, facite, et quae coquenda sunt coquite : quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane. [24] Feceruntque ita ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis inventus est in eo. [25] Dixitque Moyses : Comedite illud hodie, quia sabbatum est Domini : non invenietur hodie in agro.

[26] Sex diebus colligite : in die autem septimo sabbatum est Domini, idcirco non invenietur. [27] Venitque septima dies : et egressi de populo ut colligerent, non invenerunt. [28] Dixit autem Dominus ad Moysen : Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? [29] videte quod Dominus dederit vobis sabbatum, et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices : maneat unusquisque apud semetipsum; nullus egrediatur de loco suo die septimo. [30] Et sabbatizavit populus die septimo.

[31] Appellavitque domus Israel nomen ejus Man : quod erat quasi semen coriandri album, gustusque ejus quasi similae cum melle. [32] Dixit autem Moyses : Iste est sermo, quem praecepit Dominus : Imple gomor ex eo, et custodiatur in futuras retro generationes : ut noverint panem, quo alui vos in solitudine, quando educti estis de terra Aegypti. [33] Dixitque Moyses ad Aaron : Sume vas unum, et mitte ibi man, quantum potest capere gomor, et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras, [34] sicut praecepit Dominus Moysi. Posuitque illud Aaron in tabernaculo reservandum. [35] Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis, donec venirent in terram habitabilem : hoc cibo aliti sunt, usquequo tangerent fines terrae Chanaan.

[36] Gomor autem decima pars est ephi.

< previous   Book Of Exodus   next >
< previous   Chapter 16   next >