Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Exodus | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40

The manner of preparing, and eating the paschal lamb: the firstborn of Egypt are all slain: the Israelites depart.

[1] Dixit quoque Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: [2] Mensis iste, vobis principium mensium: primus erit in mensibus anni. [3] Loquimini ad universum coetum filiorum Israel, et dicite eis: Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. [4] Sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum, assumet vicinum suum qui junctus est domui suae, juxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni. [5] Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus: juxta quem ritum tolletis et haedum.

[6] Et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis hujus: immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam. [7] Et sument de sanguine ejus, ac ponent super utrumque postem, et in superliminaribus domorum, in quibus comedent illum. [8] Et edent carnes nocte illa assas igni, et azymos panes cum lactucis agrestibus. [9] Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis. [10] Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si quid residuum fuerit, igne comburetis.

[11] Sic autem comedetis illum: renes vestros accingetis, et calceamenta habebitis in pedibus, tenentes baculos in manibus, et comedetis festinanter: est enim Phase (id est, transitus) Domini. [12] Et transibo per terram Aegypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus: et in cunctis diis Aegypti faciam judicia. Ego Dominus. [13] Erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis: et videbo sanguinem, et transibo vos: nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti. [14] Habebitis autem hunc diem in monimentum: et celebrabitis eam solemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno. [15] Septem diebus azyma comedetis: in die primo non erit fermentum in domibus vestris: quicumque comederit fermentatum, peribit anima illa de Israel, a primo die usque ad diem septimum.

[16] Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum pertinent. [17] Et observabitis azyma: in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti, et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo. [18] Primo mense, quartadecima die mensis ad vesperam, comedetis azyma usque ad diem vigesimam primam ejusdem mensis ad vesperam. [19] Septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris: qui comederit fermentatum, peribit anima ejus de coetu Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. [20] Omne fermentatum non comedetis: in cunctis habitaculis vestris edetis azyma.

[21] Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel, et dixit ad eos: Ite tollentes animal per familias vestras, et immolate Phase. [22] Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. [23] Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios: cumque viderit sanguinem in superliminari, et in utroque poste, transcendet ostium domus, et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. [24] Custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum. [25] Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est, observabitis caeremonias istas.

[26] Et cum dixerint vobis filii vestri: Quae est ista religio? [27] victima transitus Domini est, quando transivit super domos filiorum Israel in Aegypto, percutiens Aegyptios, et domos nostras liberans. Incurvatusque populus adoravit. [28] Et egressi filii Israel fecerunt sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron. [29] Factum est autem in noctis medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito Pharaonis, qui in solio ejus sedebat, usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere, et omne primogenitum jumentorum. [30] Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, cunctaque Aegyptus: et ortus est clamor magnus in Aegypto: neque enim erat domus in qua non jaceret mortuus.

[31] Vocatisque Pharao Moyse et Aaron nocte, ait: Surgite et egredimini a populo meo, vos et filii Israel: ite, immolate Domino sicut dicitis. [32] Oves vestras et armenta assumite ut petieratis, et abeuntes benedicite mihi. [33] Urgebantque Aegyptii populum de terra exire velociter, dicentes: Omnes moriemur. [34] Tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur: et ligans in palliis, posuit super humeros suos. [35] Feceruntque filii Israel sicut praeceperat Moyses: et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea, vestemque plurimam.

[36] Dominus autem dedit gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis: et spoliaverunt Aegyptios. [37] Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Socoth, sexcenta fere millia peditum virorum, absque parvulis. [38] Sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis. [39] Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant: et fecerunt subcinericios panes azymos: neque enim poterant fermentari, cogentibus exire Aegyptiis, et nullam facere sinentibus moram: nec pulmenti quidquam occurrerat praeparare. [40] Habitatio autem filiorum Israel qua manserunt in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum.

[41] Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti. [42] Nox ista est observabilis Domino, quando eduxit eos de terra Aegypti: hanc observare debent omnes filii Israel in generationibus suis. [43] Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: Haec est religio Phase: omnis alienigena non comedet ex eo. [44] Omnis autem servus emptitius circumcidetur, et sic comedet. [45] Advena et mercenarius non edent ex eo.

[46] In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras, nec os illius confringetis. [47] Omnis coetus filiorum Israel faciet illud. [48] Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit: eritque sicut indigena terrae: si quis auem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. [49] Eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos. [50] Feceruntque omnes filii Israel sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron.

[51] Et eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.

< previous | Chapter 12 | next >