Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Judith | >
< previous | Chapter 12 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16

Judith goeth out in the night to pray: she is invited to a banquet with Holofernes.

[1] Tunc jussit eam introire ubi repositi erant thesauri ejus, et jussit illic manere eam, et constituit quid daretur illi de convivio suo. [2] Cui respondit Judith, et dixit: Nunc non potero manducare ex his, quae mihi praecipis tribui, ne veniat super me offensio: ex his autem, quae mihi detuli, manducabo. [3] Cui Holofernes ait: Si defecerint tibi ista, quae tecum detulisti, quid faciemus tibi? [4] Et dixit Judith: Vivit anima tua, domine meus, quoniam non expendet omnia haec ancilla tua, donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi. Et induxerunt illam servi ejus in tabernaculum, quod praeceperat. [5] Et petiit dum introiret, ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem, et deprecandi Dominum.

[6] Et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi, exiret et introiret ad adorandum Deum suum per triduum: [7] et exibat noctibus in vallem Bethuliae, et baptizabat se in fonte aquae. [8] Et ut ascendebat, orabat Dominum Deum Israel, ut dirigeret viam ejus ad liberationem populi sui. [9] Et introiens, munda manebat in tabernaculo usque dum acciperet escam suam in vespere. [10] Et factum est: in quarto die Holofernes fecit coenam servis suis, et dixit ad Vagao eunuchum suum: Vade, et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum.

[11] Foedum est enim apud Assyrios, si femina irrideat virum agendo ut immunis ab eo transeat. [12] Tunc introivit Vagao ad Judith, et dixit: Non vereatur bona puella introire ad dominum meum, ut honorificetur ante faciem ejus, ut manducet cum eo, et bibat vinum in jucunditate. [13] Cui Judith respondit: Quae ego sum, ut contradicam domino meo? [14] omne quod erit ante oculos ejus bonum et optimum, faciam. Quidquid autem illi placuerit, hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae. [15] Et surrexit, et ornavit se vestimento suo, et ingressa stetit ante faciem ejus.

[16] Cor autem Holofernes concussum est: erat enim ardens in concupiscentia ejus. [17] Et dixit ad eam Holofernes: Bibe nunc, et accumbe in jucunditate, quoniam invenisti gratiam coram me. [18] Et dixit Judith: Bibam, domine, quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis. [19] Et accepit, et manducavit, et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla ejus. [20] Et jucundus factus est Holofernes ad eam, bibitque vinum multum nimis, quantum numquam biberat in vita sua.

< previous | Chapter 12 | next >