DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 26 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

The divisions of the porters. Offices of other Levites.

[1] Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. [2] Filii Meselemiae: Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanael quartus, [3] Aelam quintus, Johanan sextus, Elioenai septimus. [4] Filii autem Obededom: Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanael quintus, [5] Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus: quia benedixit illi Dominus.

[6] Semei autem filio ejus nati sunt filii, praefecti familiarum suarum: erant enim viri fortissimi. [7] Filii ergo Semeiae: Othni, et Raphael, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi: Eliu quoque et Samachias. [8] Omnes hi, de filiis Obededom: ipsi, et filii, et fratres eorum fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom. [9] Porro Meselemiae filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo. [10] De Hosa autem, id est, de filiis Merari: Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),

[11] Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus: omnes hi filii, et fratres Hosa, tredecim. [12] Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini. [13] Missae sunt ergo sortes ex aequo, et parvis, et magnis, per familias suas in unamquamque portarum. [14] Cecidit ergo sors orientalis, Selemiae. Porro Zachariae filio ejus, viro prudentissimo, et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis. [15] Obededom vero et filiis ejus ad austrum: in qua parte domus erat senrioum concilium.

[16] Sephim, et Hosa ad occidentem, juxta portam, quae ducit ad viam ascensionis: custodia contra custodiam. [17] Ad orentem vero Levitae sex: et ad aquilonem, quatuor per diem: atque ad meridiem similiter in die quatuor: et ubi erat concilium bini et bini. [18] In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas. [19] Hae sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari. [20] Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.

[21] Filii Ledan, filii Gersonni: de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli. [22] Filii Jehieli: Zathan, et Joel fratres ejus super thesauros domus Domini. [23] Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis. [24] Subael autem filius Gersom, filii Moysi, praepositus thesauris. [25] Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.

[26] Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum, quae sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus, [27] de bellis, et manubiis praeliorum, quae consecraverant ad instaurationem, et supellectilem templi Domini. [28] Haec autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviae: omnes, qui sanctificaverant ea per manum Selemith, et fratrum ejus. [29] Isaaritis vero praeerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israel ad docendum et judicandum eos. [30] Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti praeerant Israeli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.

[31] Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad, [32] fratresque ejus robustioris aetatis, duo millia septingenti principes familiarum. Praeposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiae tribui Manasse, in omne ministerium Dei, et regis.

< previous | Chapter 26 | next >