DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | 1st Book Of Paralipomenon (1 Chronicles) | >
< previous | Chapter 23 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29

David appointeth Solomon king. The distribution of the Levites and their offices.

[1] Igitur David senex et plenus dierum, regem constituit Salomonem filium suum super Israel. [2] Et congregavit omnes principes Israel, et sacerdotes atque Levitas. [3] Numeratique sunt Levitae a triginta annis, et supra: et inventa sunt triginta octo millia virorum. [4] Ex his electi sunt, et distributi in ministerium domus Domini viginti quatuor millia: praepositorum autem et judicum sex millia. [5] Porro quatuor millia janitores: et totidem psaltae canentes Domino in organis, quae fecerat ad canendum.

[6] Et distribuit eos David per vices filiorum Levi, Gerson videlicet, et Caath, et Merari. [7] Filii Gerson: Leedan, et Semei. [8] Filii Leedan: princeps Jahiel, et Zethan, et Joel, tres. [9] Filii Semei: Salomith, et Hosiel, et Aran, tres: isti principes familiarum Leedan. [10] Porro filii Semei: Leheth, et Ziza, et Jaus, et Baria: isti filii Semei, quatuor.

[11] Erat autem Leheth prior, Ziza secundus: porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios, et idcirco in una familia, unaque domo computati sunt. [12] Filii Caath: Amram, et Isaar, Hebron, et Oziel, quatuor. [13] Filii Amram: Aaron, et Moyses. Separatusque est Aaron ut ministraret in Sancto sanctorum, ipse et filii ejus in sempiternum, et adoleret incensum Domino secundum ritum suum, ac benediceret nomini ejus in perpetuum. [14] Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. [15] Filii Moysi: Gersom, et Eliezer.

[16] Filii Gersom: Subuel primus. [17] Fuerunt autem filii Eliezer: Rohobia primus: et non erant Eliezer filii alii. Porro filii Rohobia multiplicati sunt nimis. [18] Filii Isaar: Salomith primus. [19] Filii Hebron: Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaam quartus. [20] Filii Oziel: Micha primus, Jesia secundus.

[21] Filii Merari: Moholi, et Musi. Filii Moholi: Eleazar, et Cis. [22] Mortuus est autem Eleazar, et non habuit filios, sed filias: acceperuntque eas filii Cis fratres earum. [23] Filii Musi: Moholi, et Eder, et Jerimoth, tres. [24] Hi filii Levi in cognationibus et familiis suis, principes per vices, et numerum capitum singulorum, qui faciebant opera ministerii domus Domini, a viginti annis et supra. [25] Dixit enim David: Requiem dedit Dominus Deus Israel populo suo, et habitationem Jerusalem usque in aeternum.

[26] Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum, et omnia vasa ejus ad ministrandum. [27] Juxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra. [28] Et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini, in vestibulis, et in exedris, et in loco purificationis, et in sanctuario, et in universis operibus ministerii templi Domini. [29] Sacerdotes autem, super panes propositionis, et ad similae sacrificium, et ad lagana azyma, et sartaginem, et ad torrendum, et super omne pondus atque mensuram. [30] Levitae vero ut stent mane ad confitendum, et canendum Domino: similiterque ad vesperam,

[31] tam in oblatione holocaustorum Domini, quam in sabbatis et calendis et solemnitatibus reliquis juxta numerum, et caeremonias uniuscujusque rei, jugiter coram Domino. [32] Et custodiant observationes tabernaculi foederis, et ritum sanctuarii, et observationem filiorum Aaron fratrum suorum, ut ministrent in domo Domini.

< previous | Chapter 23 | next >