Latin Vulgate (Clementine)
< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 8   next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24

David's victories, and his chief officers.

[1] Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. [2] Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae : mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum : factusque est Moab David serviens sub tributo. [3] Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. [4] Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum : dereliquit autem ex eis centum currus. [5] Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba : et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.

[6] Et posuit David praesidium in Syria Damasci : factaque est Syria David serviens sub tributo : servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. [7] Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. [8] Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David aes multum nimis. ... [9] Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer, ... [10] et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret : eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea :

... [11] quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, ... [12] de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba. ... [13] Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus : ... [14] et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium : et facta est universa Idumaea serviens David, et servavit Dominus David in omnis ad quaecumque profectus est. ... [15] Et regnavit David super omnem Israel : faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.

... [16] Joab autem filius Sarviae erat super exercitum : porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis : ... [17] et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes : et Saraias, scriba : ... [18] Banaias autem filius Jojadae super Cerethi et Phelethi : filii autem David sacerdotes erant.

< previous   2nd Book Of Kings (2 Samuel)   next >
< previous   Chapter 8   next >