Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | 2nd Book Of Kings (2 Samuel) | >
< previous | Chapter 8 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24

David's victories, and his chief officers.

[1] Factum est autem post haec, percussit David Philisthiim, et humiliavit eos, et tulit David frenum tributi de manu Philisthiim. [2] Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo, coaequans terrae: mensus est autem duos funiculos, unum ad occidendum, et unum ad vivificandum: factusque est Moab David serviens sub tributo. [3] Et percussit David Adarezer filium Rohob regem Soba, quando profectus est ut dominaretur super flumen Euphraten. [4] Et captis David ex parte ejus mille septingentis equitibus, et viginti millibus peditum, subnervavit omnes jugales curruum: dereliquit autem ex eis centum currus. [5] Venit quoque Syria Damasci, ut praesidium ferret Adarezer regi Soba: et percussit David de Syria viginti duo millia virorum.

[6] Et posuit David praesidium in Syria Damasci: factaque est Syria David serviens sub tributo: servavitque Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est. [7] Et tulit David arma aurea, quae habebant servi Adarezer, et detulit ea in Jerusalem. [8] Et de Bete et de Beroth, civitatibus Adarezer, tulit rex David aes multum nimis. [9] Audivit autem Thou rex Emath, quod percussisset David omne robur Adarezer, [10] et misit Thou Joram filium suum ad regem David, ut salutaret eum congratulans, et gratias ageret: eo quod expugnasset Adarezer, et percussisset eum. Hostis quippe erat Thou Adarezer, et in manu ejus erant vasa aurea, et vasa argentea, et vasa aerea:

[11] quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et auro, quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat, [12] de Syria, et Moab, et filiis Ammon, et Philisthiim, et Amalec, et de manubiis Adarezer filii Rohob regis Soba. [13] Fecit quoque sibi David nomen cum revereteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus: [14] et posuit in Idumaea custodes, statuitque praesidium: et facta est universa Idumaea serviens David, et servavit Dominus David in omnis ad quaecumque profectus est. [15] Et regnavit David super omnem Israel: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.

[16] Joab autem filius Sarviae erat super exercitum: porro Josaphat filius Ahilud erat a commentariis: [17] et Sadoc filius Achitob, et Achimelech filius Abiathar, erant sacerdotes: et Saraias, scriba: [18] Banaias autem filius Jojadae super Cerethi et Phelethi: filii autem David sacerdotes erant.

< previous | Chapter 8 | next >