DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 49 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Jacob's prophetical blessings of his twelve sons: his death.

[1] Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis: Congregamini, ut annuntiem quae ventura sunt vobis in diebus novissimis. [2] Congregamini, et audite, filii Jacob, audite Israel patrem vestrum: [3] Ruben, primogenitus meus, tu fortitudo mea, et principium doloris mei; prior in donis, major in imperio. [4] Effusus es sicut aqua, non crescas: quia ascendisti cubile patris tui, et maculasti stratum ejus. [5] Simeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia.

[6] In consilium eorum non veniat anima mea, et in coetu illorum non sit gloria mea: quia in furore suo occiderunt virum, et in voluntate sua suffoderunt murum. [7] Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israel. [8] Juda, te laudabunt fratres tui: manus tua in cervicibus inimicorum tuorum, adorabunt te filii patris tui. [9] Catulus leonis Juda: ad praedam, fili mi, ascendisti: requiescens accubuisti ut leo, et quasi leaena: quis suscitabit eum? [10] Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium.

[11] Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae pallium suum. [12] Pulchriores sunt oculi ejus vino, et dentes ejus lacte candidiores. [13] Zabulon in littore maris habitabit, et in statione navium pertingens usque ad Sidonem. [14] Issachar asinus fortis accubans inter terminos. [15] Vidit requiem, quod esset bona et terram, quod optima: et supposuit humerum suum ad portandum, factusque est tributis serviens.

[16] Dan judicabit populum suum sicut et alia tribus in Israel. [17] Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. [18] Salutare tuum expectabo, Domine. [19] Gad, accinctus praeliabatur ante eum: et ipse accingetur retrorsum. [20] Aser, pinguis panis ejus, et praebebit delicias regibus.

[21] Nephthali, cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis. [22] Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu: filiae discurrerunt super murum. [23] Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt, invideruntque illi habentes jacula. [24] Sedit in forti arcus ejus, et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius per manus potentis Jacob: inde pastor egressus est, lapis Israel. [25] Deus patris tui erit adjutor tuus, et omnipotens benedicet tibi benedictionibus caeli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum, benedictionibus uberum et vulvae.

[26] Benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum ejus, donec veniret desiderium collium aeternorum: fiant in capite Joseph, et in vertice Nazaraei inter fratres suos. [27] Benjamin lupus rapax, mane comedat praedam, et vespere dividet spolia. [28] Omnes hi in tribubus Israel duodecim: haec locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis. [29] Et praecepit eis, dicens: Ego congregor ad populum meum: sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici quae est in agro Ephron Hethaei, [30] contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hethaeo in possessionem sepulchri.

[31] Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus: ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua: ibi et Lia condita jacet. [32] Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit: appositusque est ad populum suum.

< previous | Chapter 49 | next >