The history of Cain and Abel.
[1] Adam vero cognovit uxorem suam Hevam, quae concepit et peperit Cain, dicens : Possedi hominem per Deum.
[2] Rursumque peperit fratrem ejus Abel. Fuit autem Abel pastor ovium, et Cain agricola.
[3] Factum est autem post multos dies ut offerret Cain de fructibus terrae munera Domino.
[4] Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui, et de adipibus eorum : et respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus.
[5] Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit : iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus.
[6] Dixitque Dominus ad eum : Quare iratus es? et cur concidit facies tua?
[7] nonne si bene egeris, recipies : sin autem male, statim in foribus peccatum aderit? sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius.
[8] Dixitque Cain ad Abel fratrem suum : Egrediamur foras. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus fratrem suum Abel, et interfecit eum.
... [9] Et ait Dominus ad Cain : Ubi est Abel frater tuus? Qui respondit : Nescio : num custos fratris mei sum ego?
... [10] Dixitque ad eum : Quid fecisti? vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra.
... [11] Nunc igitur maledictus eris super terram, quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem fratris tui de manu tua.
... [12] Cum operatus fueris eam, non dabit tibi fructus suos : vagus et profugus eris super terram.
... [13] Dixitque Cain ad Dominum : Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.
... [14] Ecce ejicis me hodie a facie terrae, et a facie tua abscondar, et ero vagus et profugus in terra : omnis igitur qui invenerit me, occidet me.
... [15] Dixitque ei Dominus : Nequaquam ita fiet : sed omnis qui occiderit Cain, septuplum punietur. Posuitque Dominus Cain signum, ut non interficeret eum omnis qui invenisset eum.
... [16] Egressusque Cain a facie Domini, habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
... [17] Cognovit autem Cain uxorem suam, quae concepit, et peperit Henoch : et aedificavit civitatem, vocavitque nomen ejus ex nomine filii sui, Henoch.
... [18] Porro Henoch genuit Irad, et Irad genuit Maviael, et Maviael genuit Mathusael, et Mathusael genuit Lamech.
... [19] Qui accepit duas uxores, nomen uni Ada, et nomen alteri Sella.
... [20] Genuitque Ada Jabel, qui fuit pater habitantium in tentoriis, atque pastorum.
... [21] Et nomen fratris ejus Jubal : ipse fuit pater canentium cithara et organo.
... [22] Sella quoque genuit Tubalcain, qui fuit malleator et faber in cuncta opera aeris et ferri. Soror vero Tubalcain, Noema.
... [23] Dixitque Lamech uxoribus suis Adae et Sellae : Audite vocem meam, uxores Lamech; auscultate sermonem meum : quoniam occidi virum in vulnus meum, et adolescentulum in livorem meum.
... [24] Septuplum ultio dabitur de Cain : de Lamech vero septuagies septies.
... [25] Cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam : et peperit filium, vocavitque nomen ejus Seth, dicens : Posuit mihi Deus semen aliud pro Abel, quem occidit Cain.
... [26] Sed et Seth natus est filius, quem vocavit Enos : iste coepit invocare nomen Domini.
|