Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate  
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 34 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Dina is ravished, for which the Sichemites are destroyed.

[1] Egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius. [2] Quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam: et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem. [3] Et conglutinata est anima ejus cum ea, tristemque delinivit blanditiis. [4] Et pergens ad Hemor patrem suum: Accipe, inquit, mihi puellam hanc conjugem. [5] Quod cum audisset Jacob absentibus filiis, et in pastu pecorum occupatis, siluit donec redirent.

[6] Egresso autem Hemor patre Sichem ut loqueretur ad Jacob, [7] ecce filii ejus veniebant de agro: auditoque quod acciderat, irati sunt valde, eo quod foedam rem operatus esset in Israel et, violata filia Jacob, rem illicitam perpetrasset. [8] Locutus est itaque Hemor ad eos: Sichem filii mei adhaesit anima filiae vestrae: date eam illi uxorem: [9] et jungamus vicissim connubia: filias vestras tradite nobis, et filias nostras accipite, [10] et habitate nobiscum: terra in potestate vestra est: exercete, negotiamini, et possidete eam.

[11] Sed et Sichem ad patrem et ad fratres ejus ait: Inveniam gratiam coram vobis: et quaecumque statueritis, dabo: [12] augete dotem, et munera postulate, et libenter tribuam quod petieritis: tantum date mihi puellam hanc uxorem. [13] Responderunt filii Jacob Sichem et patri ejus in dolo, saevientes ob stuprum sororis: [14] Non possumus facere quod petitis, nec dare sororem nostram homini incircumciso: quod illicitum et nefarium est apud nos. [15] Sed in hoc valebimus foederari, si volueritis esse similes nostri, et circumcidatur in vobis omne masculini sexus;

[16] tunc dabimus et accipiemus mutuo filias vestras ac nostras: et habitabimus vobiscum, erimusque unus populus. [17] Si autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram, et recedemus. [18] Placuit oblatio eorum Hemor, et Sichem filio ejus, [19] nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret: amabat enim puellam valde, et ipse erat inclytus in omni domo patris sui. [20] Ingressique portam urbis, locuti sunt ad populum:

[21] Viri isti pacifici sunt, et volunt habitare nobiscum: negotientur in terra, et exerceant eam, quae spatiosa et lata cultoribus indiget: filias eorum accipiemus uxores, et nostras illis dabimus. [22] Unum est quo differtur tantum bonum: si circumcidamus masculos nostros, ritum gentis imitantes. [23] Et substantia eorum, et pecora, et cuncta quae possident, nostra erunt: tantum in hoc acquiescamus, et habitantes simul, unum efficiemus populum. [24] Assensique sunt omnes, circumcisis cunctis maribus. [25] Et ecce, die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est: arreptis duo filii Jacob, Simeon et Levi fratres Dinae, gladiis, ingressi sunt urbem confidenter: interfectisque omnibus masculis,

[26] Hemor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam. [27] Quibus egressis, irruerunt super occisos ceteri filii Jacob: et depopulati sunt urbem in ultionem stupri. [28] Oves eorum, et armenta, et asinos, cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant, [29] parvulos quoque eorum et uxores duxerunt captivas. [30] Quibus patratis audacter, Jacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me, et odiosum fecistis me Chananaeis, et Pherezaeis habitatoribus terrae hujus: nos pauci sumus; illi congregati percutient me, et delebor ego, et domus mea.

[31] Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?

< previous | Chapter 34 | next >