DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 26 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Isaac sojourneth in Gerara, where God reneweth to him the promise made to Abraham. King Abimelech maketh league with him.

[1] Orta autem fame super terram post eam sterilitatem, quae acciderat in diebus Abraham, abiit Isaac ad Abimelech regem Palaestinorum in Gerara. [2] Apparuitque ei Dominus, et ait: Ne descendas in Aegyptum, sed quiesce in terra quam dixero tibi, [3] et peregrinare in ea: eroque tecum, et benedicam tibi: tibi enim et semini tuo dabo universas regiones has, complens juramentum quod spopondi Abraham patri tuo. [4] Et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli: daboque posteris tuis universas regiones has: et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, [5] eo quod obedierit Abraham voci meae, et custodierit praecepta et mandata mea, et caeremonias legesque servaverit.

[6] Mansit itaque Isaac in Geraris. [7] Qui cum interrogaretur a viris loci illius super uxore sua, respondit: Soror mea est: timuerat enim confiteri quod sibi esset sociata conjugio, reputans ne forte interficerent eum propter illius pulchritudinem. [8] Cumque pertransissent dies plurimi, et ibidem moraretur, prospiciens Abimelech rex Palaestinorum per fenestram, vidit eum jocantem cum Rebecca uxore sua. [9] Et accersito eo, ait: Perspicuum est quod uxor tua sit: cur mentitus es eam sororem tuam esse? Respondit: Timui ne morerer propter eam. [10] Dixitque Abimelech: Quare imposuisti nobis? potuit coire quispiam de populo cum uxore tua, et induxeras super nos grande peccatum. Praecepitque omni populo, dicens:

[11] Qui tetigerit hominis hujus uxorem, morte morietur. [12] Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum: benedixitque ei Dominus. [13] Et locupletatus est homo, et ibat proficiens atque succrescens, donec magnus vehementer effectus est: [14] habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familiae plurimum. Ob hoc invidentes ei Palaestini, [15] omnes puteos, quos foderant servi patris illius Abraham, illo tempore obstruxerunt, implentes humo:

[16] in tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac: Recede a nobis, quoniam potentior nobis factus es valde. [17] Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Gerarae, habitaretque ibi, [18] rursum fodit alios puteos, quos foderant servi patris sui Abraham, et quos, illo mortuo, olim obstruxerant Philisthiim: appellavitque eos eisdem nominibus quibus ante pater vocaverat. [19] Foderuntque in torrente, et repererunt aquam vivam. [20] Sed et ibi jurgium fuit pastorum Gerarae adversus pastores Isaac, dicentium: Nostra est aqua, quam ob rem nomen putei ex eo, quod acciderat, vocavit Calumniam.

[21] Foderunt autem et alium: et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias. [22] Profectus inde fodit alium puteum, pro quo non contenderunt: itaque vocavit nomen ejus Latitudo, dicens: Nunc dilatavit nos Dominus, et fecit crescere super terram. [23] Ascendit autem ex illo loco in Bersabee, [24] ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte, dicens: Ego sum Deus Abraham patris tui: noli timere, quia ego tecum sum: benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham. [25] Itaque aedificavit ibi altare: et invocato nomine Domini, extendit tabernaculum, praecepitque servis suis ut foderunt puteum.

[26] Ad quem locum cum venissent de Geraris Abimelech, et Ochozath amicus illius, et Phico, dux militum, [27] locutus est eis Isaac: Quid venistis ad me, hominem quem odistis, et expulistis a vobis? [28] Qui responderunt: Vidimus tecum esse Dominum, et idcirco nos diximus: Sit juramentum inter nos, et ineamus foedus, [29] ut non facias nobis quidquam mali, sicut et nos nihil tuorum attigimus, nec fecimus quod te laederet: sed cum pace dimisimus auctum benedictione Domini. [30] Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum

[31] surgentes mane, juraverunt sibi mutuo: dimisitque eos Isaac pacifice in locum suum. [32] Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. [33] Unde appellavit eum Abundantiam: et nomen urbi impositum est Bersabee, usque in praesentem diem. [34] Esau vero quadragenarius duxit uxores, Judith filiam Beeri Hethaei, et Basemath filiam Elon ejusdem loci: [35] quae ambae offenderant animum Isaac et Rebeccae.

< previous | Chapter 26 | next >