Latin Vulgate Bible

< previous Book of Genesis next >
< previous Chapter 22 next >
01 02 03 04 05 06 07 08 09 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20
21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40
41 42 43 44 45 46 47 48 49 50

The faith and obedience of Abraham is proved in his readiness to sacrifice his son Isaac. He is stayed from the act by an angel. Former promises are renewed to him. His brother Nachor's issue.

[1] Quae postquam gesta sunt, tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum : Abraham, Abraham. At ille respondit : Adsum. [2] Ait illi : Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium quem monstravero tibi. [3] Igitur Abraham de nocte consurgens, stravit asinum suum, ducens secum duos juvenes, et Isaac filium suum : cumque concidisset ligna in holocaustum, abiit ad locum quem praeceperat ei Deus. [4] Die autem tertio, elevatis oculis, vidit locum procul : [5] dixitque ad pueros suos : Expectate hic cum asino : ego et puer illuc usque properantes, postquam adoraverimus, revertemur ad vos.

[6] Tulit quoque ligna holocausti, et imposuit super Isaac filium suum : ipse vero portabat in manibus ignem et gladium. Cumque duo pergerent simul, [7] dixit Isaac patri suo : Pater mi. At ille respondit : Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna : ubi est victima holocausti? [8] Dixit autem Abraham : Deus providebit sibi victimam holocausti, fili mi. Pergebant ergo pariter. [9] Et venerunt ad locum quem ostenderat ei Deus, in quo aedificavit altare, et desuper ligna composuit; cumque alligasset Isaac filium suum, posuit eum in altare super struem lignorum. [10] Extenditque manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium suum.

[11] Et ecce angelus Domini de caelo clamavit, dicens : Abraham, Abraham. Qui respondit : Adsum. [12] Dixitque ei : Non extendas manum tuam super puerum, neque facias illi quidquam : nunc cognovi quod times Deum, et non pepercisti unigenito filio tuo propter me. [13] Levavit Abraham oculos suos, viditque post tergum arietem inter vepres haerentem cornibus, quem assumens obtulit holocaustum pro filio.

[23] ac Bathuel, de quo nata est Rebecca : octo istos genuit Melcha, Nachor fratri Abrahae. [24] Concubina vero illius, nomine Roma, peperit Tabee, et Gaham, et Thahas, et Maacha.

< previous Book of Genesis next >
< previous Chapter 22 next >

 
TOP OF PAGE