DRBO.ORG Donate Advertising Rates Contact Us
Douay-Rheims DR + LV Latin Vulgate
Latin Vulgate (Clementine)
< | Book Of Genesis | >
< previous | Chapter 21 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22  23  24  25
26  27  28  29  30  31  32  33  34  35  36  37  38  39  40  41  42  43  44  45  46  47  48  49  50

Isaac is born. Agar and Ismael are cast forth.

[1] Visitavit autem Dominus Saram, sicut promiserat: et implevit quae locutus est. [2] Concepitque et peperit filium in senectute sua, tempore quo praedixerat ei Deus. [3] Vocavitque Abraham nomen filii sui, quem genuit ei Sara, Isaac: [4] et circumcidit eum octavo die, sicut praeceperat ei Deus, [5] cum centum esset annorum: hac quippe aetate patris, natus est Isaac.

[6] Dixitque Sara: Risum fecit mihi Deus: quicumque audierit, corridebit mihi. [7] Rursumque ait: Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit et jam seni? [8] Crevit igitur puer, et ablactatus est: fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. [9] Cumque vidisset Sara filium Agar Aegyptiae ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham: [10] Ejice ancillam hanc, et filium ejus: non enim erit haeres filius ancillae cum filio meo Isaac.

[11] Dure accepit hoc Abraham pro filio suo. [12] Cui dixit Deus: Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua: omnia quae dixerit tibi Sara, audi vocem ejus: quia in Isaac vocabitur tibi semen. [13] Sed et filium ancillae faciam in gentem magnam, quia semen tuum est. [14] Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquae, imposuit scapulae ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quae cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. [15] Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quae ibi erant.

[16] Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere: dixit enim: Non videbo morientem puerum: et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. [17] Exaudivit autem Deus vocem pueri: vocavitque angelus Dei Agar de caelo, dicens: Quid agis Agar? noli timere: exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. [18] Surge, tolle puerum, et tene manum illius: quia in gentem magnam faciam eum. [19] Aperuitque oculos ejus Deus: quae videns puteum aquae, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. [20] Et fuit cum eo: qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius.

[21] Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti. [22] Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham: Deus tecum est in universis quae agis. [23] Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meae: sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terrae in qua versatus es advena. [24] Dixitque Abraham: Ego jurabo. [25] Et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerunt servi ejus.

[26] Responditque Abimelech: Nescivi quis fecerit hanc rem: sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi praeter hodie. [27] Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech: percusseruntque ambo foedus. [28] Et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum. [29] Cui dixit Abimelech: Quid sibi volunt septem agnae istae, quas stare fecisti seorsum? [30] At ille: Septem, inquit, agnas accipies de manu mea: ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum.

[31] Idcirco vocatus est locus ille Bersabee: quia ibi uterque juravit. [32] Et inierunt foedus pro puteo juramenti. [33] Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palaestinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni. [34] Et fuit colonus terrae Palaestinorum diebus multis.

< previous | Chapter 21 | next >