|
Angels are entertained by Abraham. They foretell the birth of Isaac. Abraham's prayer for the men of Sodom.
[1] Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.
[2] Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.
[3] Et dixit: Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum:
[4] sed afferam pauxillum aquae, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
[5] Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es.
[6] Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similae commisce, et fac subcinericios panes.
[7] Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum.
[8] Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse vero stabat juxta eos sub arbore.
[9] Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est.
[10] Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
[11] Erant autem ambo senes, provectaeque aetatis, et desierant Sarae fieri muliebria.
[12] Quae risit occulte dicens: Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo?
[13] Dixit autem Dominus ad Abraham: Quare risit Sara, dicens: Num vere paritura sum anus?
[14] Numquid Deo quidquam est difficile? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.
[15] Negabit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti.
[16] Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam: et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.
[17] Dixitque Dominus: Num celare potero Abraham quae gesturus sum:
[18] cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae?
[19] Scio enim quod praecepturus sit filiis suis, et domui suae post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam: ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum.
[20] Dixit itaque Dominus: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.
[21] Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint; an non est ita, ut sciam.
[22] Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam: Abraham vero adhuc stabat coram Domino.
[23] Et appropinquans ait: Numquid perdes justum cum impio?
[24] si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo?
[25] Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
[26] Dixitque Dominus ad eum: Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.
[27] Respondensque Abraham, ait: Quia semel coepi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.
[28] Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem? Et ait: Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.
[29] Rursumque locutus est ad eum: Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies? Ait: Non percutiam propter quadraginta.
[30] Ne quaeso, inquit, indigneris, Domine, si loquar: quid si ibi inventi fuerint triginta? Respondit: Non faciam, si invenero ibi triginta.
[31] Quia semel, ait, coepi loquar ad Dominum meum: quid si ibi inventi fuerint viginti? Ait: Non interficiam propter viginti.
[32] Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel: quid si inventi fuerint ibi decem? Et dixit: Non delebo propter decem.
[33] Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham: et ille reversus est in locum suum.
|