God createth Heaven and Earth, and all things therein, in six days.
[1] In principio creavit Deus caelum et terram.
[2] Terra autem erat inanis et vacua, et tenebrae erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.
[3] Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.
[4] Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.
[5] Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.
[6] Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.
[7] Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quae erant sub firmamento, ab his, quae erant super firmamentum. Et factum est ita.
[8] Vocavitque Deus firmamentum, Caelum : et factum est vespere et mane, dies secundus.
[9] Dixit vero Deus : Congregentur aquae, quae sub caelo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.
[10] Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
[11] Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
[12] Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
[13] Et factum est vespere et mane, dies tertius.
[14] Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento caeli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :
[15] ut luceant in firmamento caeli, et illuminent terram. Et factum est ita.
[16] Fecitque Deus duo luminaria magna : luminare majus, ut praeesset diei : et luminare minus, ut praeesset nocti : et stellas.
[17] Et posuit eas in firmamento caeli, ut lucerent super terram,
[18] et praeessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
[19] Et factum est vespere et mane, dies quartus.
[20] Dixit etiam Deus : Producant aquae reptile animae viventis, et volatile super terram sub firmamento caeli.
[21] Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquae in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.
[22] Benedixitque eis, dicens : Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris : avesque multiplicentur super terram.
[23] Et factum est vespere et mane, dies quintus.
[24] Dixit quoque Deus : Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terrae secundum species suas. Factumque est ita.
[25] Et fecit Deus bestias terrae juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,
[26] et ait : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram : et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra.
[27] Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos.
[28] Benedixitque illis Deus, et ait : Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus caeli, et universis animantibus, quae moventur super terram.
[29] Dixitque Deus : Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quae habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam :
[30] et cunctis animantibus terrae, omnique volucri caeli, et universis quae moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.
[31] Viditque Deus cuncta quae fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.
|