Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | The Apocalypse Of Saint John (Revelation) | >
< previous | Chapter 22 | next >
01  02  03  04  05  06  07  08  09  10  11  12  13  14  15  16  17  18  19  20  21  22

[1] et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni [2] in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium [3] et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi [4] et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum [5] et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum

[6] et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito [7] et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius [8] et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat [9] et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora [10] et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est

[11] qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc [12] ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua [13] ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis [14] beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem [15] foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium

[16] ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina [17] et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis [18] contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto [19] et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto [20] dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu

< previous | Chapter 22 | next >