|
< previous |
|
The Apocalypse Of Saint John (Revelation)
|
| next >
|
|
|
[1] et venit unus de septem angelis qui habebant septem fialas et locutus est mecum dicens veni ostendam tibi damnationem meretricis magnae quae sedet super aquas multas
[2] cum qua fornicati sunt reges terrae et inebriati sunt qui inhabitant terram de vino prostitutionis eius
[3] et abstulit me in desertum in spiritu et vidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemiae habentem capita septem et cornua decem
[4] et mulier erat circumdata purpura et coccino et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis habens poculum aureum in manu sua plenum abominationum et inmunditia fornicationis eius
[5] et in fronte eius nomen scriptum mysterium Babylon magna mater fornicationum et abominationum terrae
[6] et vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et de sanguine martyrum Iesu et miratus sum cum vidissem illam admiratione magna
[7] et dixit mihi angelus quare miraris ego tibi dicam sacramentum mulieris et bestiae quae portat eam quae habet capita septem et decem cornua
[8] bestiam quam vidisti fuit et non est et ascensura est de abysso et in interitum ibit et mirabuntur inhabitantes terram quorum non sunt scripta nomina in libro vitae a constitutione mundi videntes bestiam quia erat et non est
[9] et hic est sensus qui habet sapientiam septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet et reges septem sunt
[10] quinque ceciderunt unus est alius nondum venit et cum venerit oportet illum breve tempus manere
[11] et bestia quae erat et non est et ipsa octava est et de septem est et in interitum vadit
[12] et decem cornua quae vidisti decem reges sunt qui regnum nondum acceperunt sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt post bestiam
[13] hii unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt
[14] hii cum agno pugnabunt et agnus vincet illos quoniam Dominus dominorum est et rex regum et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles
[15] et dixit mihi aquas quas vidisti ubi meretrix sedet populi sunt et gentes et linguae
[16] et decem cornua quae vidisti et bestiam hii odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam et carnes eius manducabunt et ipsam igni concremabunt
[17] Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod illi placitum est ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba Dei
[18] et mulier quam vidisti est civitas magna quae habet regnum super reges terrae
|
|
|
|