|
< previous |
|
The Apocalypse Of Saint John (Revelation)
|
| next >
|
|
|
[1] et audivi vocem magnam de templo dicentem septem angelis ite et effundite septem fialas irae Dei in terram
[2] et abiit primus et effudit fialam suam in terram et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines qui habent caracterem bestiae et eos qui adoraverunt imaginem eius
[3] et secundus effudit fialam suam in mare et factus est sanguis tamquam mortui et omnis anima vivens mortua est in mari
[4] et tertius effudit fialam suam super flumina et super fontes aquarum et factus est sanguis
[5] et audivi angelum aquarum dicentem iustus es qui es et qui eras sanctus quia haec iudicasti
[6] quia sanguinem sanctorum et prophetarum fuderunt et sanguinem eis dedisti bibere digni sunt
[7] et audivi altare dicens etiam Domine Deus omnipotens vera et iusta iudicia tua
[8] et quartus effudit fialam suam in solem et datum est illi aestu adficere homines et igni
[9] et aestuaverunt homines aestu magno et blasphemaverunt nomen Dei habentis potestatem super has plagas neque egerunt paenitentiam ut darent illi gloriam
[10] et quintus effudit fialam suam super sedem bestiae et factum est regnum eius tenebrosum et conmanducaverunt linguas suas prae dolore
[11] et blasphemaverunt Deum caeli prae doloribus et vulneribus suis et non egerunt paenitentiam ex operibus suis
[12] et sextus effudit fialam suam in flumen illud magnum Eufraten et siccavit aquam eius ut praepararetur via regibus ab ortu solis
[13] et vidi de ore draconis et de ore bestiae et de ore pseudoprophetae spiritus tres inmundos in modum ranarum
[14] sunt enim spiritus daemoniorum facientes signa et procedunt ad reges totius terrae congregare illos in proelium ad diem magnum Dei omnipotentis
[15] ecce venio sicut fur beatus qui vigilat et custodit vestimenta sua ne nudus ambulet et videant turpitudinem eius
[16] et congregavit illos in locum qui vocatur hebraice Hermagedon
[17] et septimus effudit fialam suam in aerem et exivit vox magna de templo a throno dicens factum est
[18] et facta sunt fulgora et voces et tonitrua et terraemotus factus est magnus qualis numquam fuit ex quo homines fuerunt super terram talis terraemotus sic magnus
[19] et facta est civitas magna in tres partes et civitates gentium ceciderunt et Babylon magna venit in memoriam ante Deum dare ei calicem vini indignationis irae eius
[20] et omnis insula fugit et montes non sunt inventi
[21] et grando magna sicut talentum descendit de caelo in homines et blasphemaverunt homines Deum propter plagam grandinis quoniam magna facta est vehementer
|
|
|
|