Douay-Rheims Bible Home Index About Advertising Contact
DRBO.ORG
< | 2nd Epistle Of Saint Peter | >
< previous | Chapter 3 | next >
01  02  03

[1] hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem [2] ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris [3] hoc primum scientes quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores iuxta proprias concupiscentias ambulantes [4] dicentes ubi est promissio aut adventus eius ex quo enim patres dormierunt omnia sic perseverant ab initio creaturae [5] latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo

[6] per quae ille tunc mundus aqua inundatus periit [7] caeli autem qui nunc sunt et terra eodem verbo repositi sunt igni servati in diem iudicii et perditionis impiorum hominum [8] unum vero hoc non lateat vos carissimi quia unus dies apud Dominum sicut mille anni et mille anni sicut dies unus [9] non tardat Dominus promissi sed patienter agit propter vos nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti [10] adveniet autem dies Domini ut fur in qua caeli magno impetu transient elementa vero calore solventur

[11] cum haec igitur omnia dissolvenda sint quales oportet esse vos in sanctis conversationibus et pietatibus [12] expectantes et properantes in adventum Dei diei per quam caeli ardentes solventur et elementa ignis ardore tabescent [13] novos vero caelos et novam terram et promissa ipsius expectamus in quibus iustitia habitat [14] propter quod carissimi haec expectantes satis agite inmaculati et inviolati ei inveniri in pace [15] et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis

[16] sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his in quibus sunt quaedam difficilia intellectu quae indocti et instabiles depravant sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem [17] vos igitur fratres praescientes custodite ne insipientium errore transducti excidatis a propria firmitate

< previous | Chapter 3 | next >