|
[1] de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
[2] ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
[3] cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
[4] vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
[5] omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
[6] igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
[7] qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
[8] nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
[9] quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
[10] qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
[11] propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
[12] rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
[13] ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
[14] rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
[15] videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
[16] semper gaudete
[17] sine intermissione orate
[18] in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
[19] Spiritum nolite extinguere
[20] prophetias nolite spernere
[21] omnia autem probate quod bonum est tenete
[22] ab omni specie mala abstinete vos
[23] ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
[24] fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
[25] fratres orate pro nobis
[26] salutate fratres omnes in osculo sancto
[27] adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
|