|
< previous |
|
1st Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians
|
| next >
|
|
|
[1] de cetero ergo fratres rogamus vos et obsecramus in Domino Iesu ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo vos oporteat ambulare et placere Deo sicut et ambulatis ut abundetis magis
[2] scitis enim quae praecepta dederimus vobis per Dominum Iesum
[3] haec est enim voluntas Dei sanctificatio vestra
[4] ut abstineatis vos a fornicatione ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore
[5] non in passione desiderii sicut et gentes quae ignorant Deum
[6] ut ne quis supergrediatur neque circumveniat in negotio fratrem suum quoniam vindex est Dominus de his omnibus sicut et praediximus vobis et testificati sumus
[7] non enim vocavit nos Deus in inmunditia sed in sanctificatione
[8] itaque qui spernit non hominem spernit sed Deum qui etiam dedit Spiritum suum Sanctum in vobis
[9] de caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem
[10] etenim facitis illud in omnes fratres in universa Macedonia rogamus autem vos fratres ut abundetis magis
[11] et operam detis ut quieti sitis et ut vestrum negotium agatis et operemini manibus vestris sicut praecepimus vobis
[12] et ut honeste ambuletis ad eos qui foris sunt et nullius aliquid desideretis
[13] nolumus autem vos ignorare fratres de dormientibus ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent
[14] si enim credimus quod Iesus mortuus est et resurrexit ita et Deus eos qui dormierunt per Iesum adducet cum eo
[15] hoc enim vobis dicimus in verbo Domini quia nos qui vivimus qui residui sumus in adventum Domini non praeveniemus eos qui dormierunt
[16] quoniam ipse Dominus in iussu et in voce archangeli et in tuba Dei descendet de caelo et mortui qui in Christo sunt resurgent primi
[17] deinde nos qui vivimus qui relinquimur simul rapiemur cum illis in nubibus obviam Domino in aera et sic semper cum Domino erimus
[18] itaque consolamini invicem in verbis istis
|
|
|
|