|
< previous |
|
1st Epistle Of Saint Paul To The Thessalonians
|
| next >
|
|
|
[1] nam ipsi scitis fratres introitum nostrum ad vos quia non inanis fuit
[2] sed ante passi et contumeliis affecti sicut scitis in Philippis fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine
[3] exhortatio enim nostra non de errore neque de inmunditia neque in dolo
[4] sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis evangelium ita loquimur non quasi hominibus placentes sed Deo qui probat corda nostra
[5] neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis sicut scitis neque in occasione avaritiae Deus testis est
[6] nec quaerentes ab hominibus gloriam neque a vobis neque ab aliis
[7] cum possimus oneri esse ut Christi apostoli sed facti sumus lenes in medio vestrum tamquam si nutrix foveat filios suos
[8] ita desiderantes vos cupide volebamus tradere vobis non solum evangelium Dei sed etiam animas nostras quoniam carissimi nobis facti estis
[9] memores enim estis fratres laborem nostrum et fatigationem nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus praedicavimus in vobis evangelium Dei
[10] vos testes estis et Deus quam sancte et iuste et sine querella vobis qui credidistis fuimus
[11] sicut scitis qualiter unumquemque vestrum tamquam pater filios suos
[12] deprecantes vos et consolantes testificati sumus ut ambularetis digne Deo qui vocavit vos in suum regnum et gloriam
[13] ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei accepistis non ut verbum hominum sed sicut est vere verbum Dei qui operatur in vobis qui credidistis
[14] vos enim imitatores facti estis fratres ecclesiarum Dei quae sunt in Iudaea in Christo Iesu quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris sicut et ipsi a Iudaeis
[15] qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur
[16] prohibentes nos gentibus loqui ut salvae fiant ut impleant peccata sua semper praevenit autem ira Dei super illos usque in finem
[17] nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horae aspectu non corde abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio
[18] quoniam voluimus venire ad vos ego quidem Paulus et semel et iterum et inpedivit nos Satanas
[19] quae est enim nostra spes aut gaudium aut corona gloriae nonne vos ante Dominum nostrum Iesum estis in adventu eius
[20] vos enim estis gloria nostra et gaudium
|
|
|
|